Apocalypsis 19:11
Et vidi cælum apertum, et ecce equus albus, et qui sedebat super eum, vocabatur Fidelis, et Verax, et cum justitia judicat et pugnat. + 19.11 Et vidi cœlum apertum. Dicta damnatione Babylonis, et exsultatione quam inde habebunt sancti, supponit damnationem ipsius Antichristi et apostolorum ejus, quod est ibi: Et apprehensa est bestia. Et isti, quare damnabuntur? quia pugnaverunt contra Christum quantum potuerunt, et tamen Christus bene poterit vincere, qui tantam habet potestatem secundum divinitatem et humanitatem, quod nullus possit resistere ei, et ideo debemus eum imitari. Unde et ipse admonitionem interponit: Et vidi unum angelum. Vidi vocatos ad nuptias, vidi etiam et qui possunt venire: nam bonum adjutorem et bonos habent admonitores. Equus albus, id est caro Christi portans Verbum Dei ad bellum contra diabolum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 45:3Propterea non timebimus dum turbabitur terra, et transferentur montes in cor maris. + 45.3 Turbabitur terra, et transferentur montes, etc. CASS. Judæa, quasi arida: sine idololatria, amaritudine gentium circumdata. Vel, mare. AUG. sæculum. Cor maris. Immanitas gentium 1
Psalms 72:2Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei: + 72.2 Pedes. CAS. Pro arbitrio mentis, quod a veritate discrepabat. Gressus, actus præcipitati; pene, quia cito rediit. 1
Psalms 98:9Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate in monte sancto ejus, quoniam sanctus Dominus Deus noster.]
Isaiah 11:3et replebit eum spiritus timoris Domini. Non secundum visionem oculorum judicabit, neque secundum auditum aurium arguet; + 11.3 Et replebit eum spiritus. ID. Spiritualiter propter parvulos qui timore indigent, quem foras mittit perfecta charitas. Qui enim timet, pœnam habet, et non est perfectus in charitate. Non secundum. Non accipiet personam, quia non est personarum acceptor Deus, sed in omni gente; qui timet Deum acceptus est illi. Arguet. ID. Pharisæos et reprehendentes apotolos, quando in sabbato ambulantes per sata, spicas vellentes manibus confricabant et manducabant.
Isaiah 45:21Annuntiate, et venite, et consiliamini simul. Quis auditum fecit hoc ab initio, ex tunc prædixit illud? numquid non ego Dominus, et non est ultra deus absque me? Deus justus, et salvans non est præter me. + 45.21 Consiliamini. Ut omnes per mundum euntes idem annuntietis. Hinc enim simul symbolum composuerunt de Trinitate et unitate, de communione Ecclesiæ, de generali resurrectione. Prædixi illud. Gentes esse salvandas, sed idolum nihil esse: quando locutus sum Abrahæ, vel quando legem dedi.
Jeremiah 23:5[Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo David germen justum: et regnabit rex, et sapiens erit, et faciet judicium et justitiam in terra. + 23.5 Ecce dies veniunt, dicit, etc. ID. Abjectis pastoribus synagogæ, Scribis, scilicet et Pharisæis, et apostolis in loco eorum substitutis, inducitur Christus pastor pastorum.