Apocalypsis 19:14
Et exercitus qui sunt in cælo, sequebantur eum in equis albis, vestiti byssino albo et mundo. + 19.14 Vestiti byssino albo et mundo. Id est, in corporibus mundis, qui ab illicitis refrenantur, et stimulo charitatis ad bona incitantur, id est ad justitiam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 149:6Exaltationes Dei in gutture eorum, et gladii ancipites in manibus eorum: + 149.6 Exaltationes. ID. Virtus Dei et potentia prædicatur in gloria sanctorum. In cubilibus, in diversis mansionibus est gloria sanctorum. De quibus Dominus. In domo Patris mei mansiones multæ sunt. Joan. 14. In gutture. Qui in corde et in lingua non desinunt laudare eum, a quo æterna habent. Gladii. Potestatem verbi Dei accipientes, cum Domino judicabunt, sedentes super duodecim sedes; et tunc vere fiet vindicta et increpatio in populis, tunc reges terræ ligabuntur: unde non sit liberum exire. Et nobiles ferent ferrea vincula, ut gravia ad portandum, et quæ non possunt rumpi: et sic fiet judicium conscriptum, id est ab angelis comprobatum. De quo Apostolus: Nescitis quia angelos judicabimus? I Cor. 6. Et ne putes solos apostolos judicare, addit, gloria hæc, scilicet potestas judicii, est omnibus sanctis ejus, id est perfectis, qui pro Christo omnia terrena reliquerunt. AUG. Exaltationes Dei in gutture. Sic enim lætantur in cubilibus et faucibus, id est in corde et lingua, ut non sibi tribuant quod boni sunt, sed Deo, a quo acceperunt quod sunt, et sperant id quod nondum sunt. 1
Zechariah 14:5Et fugietis ad vallem montium eorum, quoniam conjungetur vallis montium usque ad proximum: et fugietis sicut fugistis a facie terræmotus in diebus Oziæ regis Juda: et veniet Dominus Deus meus, omnesque sancti cum eo.
Matthew 28:3erat autem aspectus ejus sicut fulgur: et vestimentum ejus sicut nix. + 28.3 Sicut fulgur. In candore vestis significabat blandum justis, in terrore fulguris, significat terribilem futurum reprobis.
Jude 1:14Prophetavit autem et de his septimus ab Adam Enoch, dicens: Ecce venit Dominus in sanctis millibus suis + 1.14 Prophetavit. Non solum, inquit, mea auctoritate probo quod puniendi sunt, sed etiam auctoritate Enoch, quod jam olim præscripti sunt in tale judicium impii homines, qui nostris temporibus subintroierunt ad subvertendam fidem piorum. Enoch. In stirpe Cain, Enoch, qui dedicatio interpretatur, primus nascitur; in electorum vero progenie, Enoch, septimus memoratur, qui reprobi in hac vita, quæ ante est, seipsos ædificando dedicant: electi vero ædificationis suæ dedicationem in fine temporis, id est in septimo exspectant. Ecce venit Dominus. BEDA. Vera sententia quod Dominus arguet impios, et de operibus, etc., usque ad licet enim etiam de apocryphis testimonium veritatis sumere.
Revelation 4:4Et in circuitu sedis sedilia viginti quatuor: et super thronos viginti quatuor seniores sedentes, circumamicti vestimentis albis, et in capitibus eorum coronæ aureæ. + 4.4 Viginti quatuor seniores. Duodecim prophetæ, duodecim apostoli, quamvis plures utriusque ordinis. Circumamicti stolis albis. Peccata justorum teguntur, et ipsi albent virtutibus. Coronæ. Id est victoria per sapientiam et charitatem etiam ad inimicos.
Revelation 14:1Et vidi: et ecce Agnus stabat supra montem Sion, et cum eo centum quadraginta quatuor millia, habentes nomen ejus, et nomen Patris ejus scriptum in frontibus suis. + 14.1 Et vidi: et ecce Agnus stabat. Ostensa gravissima persecutione, quam patietur Ecclesia ab Antichristo et ejus apostolis, nunc ostendit qualem habeat adjutorem, et qualem ipse habeat familiam, ut magis electos afflictos consoletur. Centum quadraginta, etc. Id est in virginitate perfectissimos, in fide trinitatis ex quatuor mundi partibus collectos.