The Bible Software
bible.software › Apocalypsis › Apocalypsis 19 › Apocalypsis 19:17

Apocalypsis 19:17

Et vidi unum angelum stantem in sole, et clamavit voce magna, dicens omnibus avibus, quæ volabant per medium cæli: Venite, et congregamini ad cœnam magnam Dei: + 19.17 Et vidi unum angelum. Ostensa dignitate Christi, per quam diabolum expugnare poterit, subdit admonitionem de præsenti, quasi diceret: Ipsi tali adhærere debetis. Omnibus avibus. Omnibus fidelibus qui agiles et leves sunt in promotione bonorum operum. Venite, etc. Bene operando, in eadem fide, non diversas hæreses sequentes sicut mali; vel: de partibus mundi diversis ad me venite. Et congregamini. Quasi: Multum debetis esse solliciti, ut ad hanc cœnam venire possitis, quia nisi bene pugnaveritis, diabolo succumbetis; quia multum paratus est nocere vobis, eum tamen auxilio Dei superare poteritis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And I saw an angel standing in the sun; and he cried with a loud voice, saying to all the fowls that fly in the midst of heaven, Come and gather yourselves together unto the supper of the great God;

In Context

16Et habet in vestimento et in femore suo scriptum: Rex regum et Dominus dominantium. + 19.16 Et habet in vestimento. Vel in cordibus fidelium qui sunt vestimentum Filii, scriptum est: Rex regum.

18ut manducetis carnes regum, et carnes tribunorum, et carnes fortium, et carnes equorum, et sedentium in ipsis, et carnes omnium liberorum, et servorum, et pusillorum et magnorum.

Read all of Apocalypsis 19

Cross References

Isaiah 29:2Et circumvallabo Ariel, et erit tristis et mœrens, et erit mihi quasi Ariel.

Isaiah 56:9[Omnes bestiæ agri, venite ad devorandum, universæ bestiæ saltus. + 56.9 Omnes bestiæ. Vox prophetæ, qui advocat Romanos ad excidium Jerusalem, quibus pene totus orbis serviebat. Vel per bestias, dæmones: quibus ad devorandum Judæi traditi sunt.

Ezekiel 31:13In ruina ejus habitaverunt omnia volatilia cæli, et in ramis ejus fuerunt universæ bestiæ regionis.

Revelation 8:13Et vidi, et audivi vocem unius aquilæ volantis per medium cæli dicentis voce magna: Væ, væ, væ habitantibus in terra de ceteris vocibus trium angelorum, qui erant tuba canituri. + 8.13 Unius aquilæ. Aquila omnes prædicatores, qui mente longinqua conspiciunt, et Ecclesiam circumeuntes, prædicendo futura, muniunt: hic omnes unus, quia ad idem tendunt.

Revelation 19:21et ceteri occisi sunt in gladio sedentis super equum, qui procedit de ore ipsius: et omnes aves saturatæ sunt carnibus eorum. + 19.21 Et cæteri occisi sunt. Id est, sequaces eorum minori pœna punientur, vel illi qui erunt cæteri, sive ad eum conversi, occisi mundo, vivent Deo. Et omnes aves, id est omnes sancti, delectati sunt de pœna illorum, et de profectu fratrum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Apocalypsis 19:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Apocalypsis 19:16Apocalypsis 19Apocalypsis 19:18 →