The Bible Software
bible.software › Apocalypsis › Apocalypsis 19 › Apocalypsis 19:18

Apocalypsis 19:18

ut manducetis carnes regum, et carnes tribunorum, et carnes fortium, et carnes equorum, et sedentium in ipsis, et carnes omnium liberorum, et servorum, et pusillorum et magnorum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

That ye may eat the flesh of kings, and the flesh of captains, and the flesh of mighty men, and the flesh of horses, and of them that sit on them, and the flesh of all men, both free and bond, both small and great.

In Context

17Et vidi unum angelum stantem in sole, et clamavit voce magna, dicens omnibus avibus, quæ volabant per medium cæli: Venite, et congregamini ad cœnam magnam Dei: + 19.17 Et vidi unum angelum. Ostensa dignitate Christi, per quam diabolum expugnare poterit, subdit admonitionem de præsenti, quasi diceret: Ipsi tali adhærere debetis. Omnibus avibus. Omnibus fidelibus qui agiles et leves sunt in promotione bonorum operum. Venite, etc. Bene operando, in eadem fide, non diversas hæreses sequentes sicut mali; vel: de partibus mundi diversis ad me venite. Et congregamini. Quasi: Multum debetis esse solliciti, ut ad hanc cœnam venire possitis, quia nisi bene pugnaveritis, diabolo succumbetis; quia multum paratus est nocere vobis, eum tamen auxilio Dei superare poteritis.

19Et vidi bestiam, et reges terræ, et exercitus eorum congregatos ad faciendum prælium cum illo, qui sedebat in equo, et cum exercitu ejus.

Read all of Apocalypsis 19

Cross References

1 Samuel 17:44dixitque ad David: Veni ad me, et dabo carnes tuas volatilibus cæli et bestiis terræ.

Psalms 110:5Escam dedit timentibus se; memor erit in sæculum testamenti sui. + 110.5 Escam dedit. CASS. Facit confessionem et magnificentiam, etc., usque ad ut omnia impleantur. Memor erit, etc. AUG. Nec totum dedit, qui pignus dedit, etc., usque ad per compungentes passionis angustias intrant. 1

Jeremiah 16:4Mortibus ægrotationum morientur: non plangentur, et non sepelientur: in sterquilinium super faciem terræ erunt, et gladio et fame consumentur: et erit cadaver eorum in escam volatilibus cæli et bestiis terræ. + 16.4 Mortibus ægrotationum. ID. Nota quod longa infirmitate tabescere, ira Dei est: unde Joram filius Josaphat infirmitate consumitur. Et Apostolus ait: Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles I Cor. 11., etc.

Jeremiah 34:20et dabo eos in manus inimicorum suorum, et in manus quærentium animam eorum, et erit morticinum eorum in escam volatilibus cæli et bestiis terræ.

Ezekiel 39:18Carnes fortium comedetis, et sanguinem principum terræ bibetis: arietum, et agnorum, et hircorum, taurorumque et altilium, et pinguium omnium.

Luke 17:37Qui dixit illis: Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilæ. + 17.37 Qui dixit illis. Duo quærentibus unum respondet, sanctos scilicet secum assumendos, aliud subjiciendo innuit, malos scilicet a se repulsos cum diabolo damnandos. Ubicunque, etc. Ubicunque fuerit Dominus corporaliter, illo congregabuntur electi, qui ejus passionem humiliter imitando tanquam de carne ejus saturantur, quorum per resurrectionem renovabitur ut aquilæ juventus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Apocalypsis 19:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Apocalypsis 19:17Apocalypsis 19Apocalypsis 19:19 →