Apocalypsis 19:20
Et apprehensa est bestia, et cum ea pseudopropheta: qui fecit signa coram ipso, quibus seduxit eos, qui acceperunt caracterem bestiæ, et qui adoraverunt imaginem ejus. Vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardentis sulphure: + 19.20 Vivi missi sunt hi duo. Videlicet Antichristus et sui apostoli majores pœnas patientur quam alii, ad similitudinem illius qui vivus comburitur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 19:24Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem a Domino de cælo: + 19.24 Igitur Dominus pluit super Sodomam, etc. GREG. Sulphur, fetor carnis, ignis, ardor carnalis desiderii; cum Dominus carnis scelera punire decrevisset, qualitate ultionis innotuit macula criminis. Sulphur enim fetet, ignis ardet; qui ergo ad perversa desideria carnis fetore arserant, jure sulphure et igne perierunt, ut ex justa pœna discerent quod injusto desiderio fecissent. STRAB. Notandum quia primos peccatores aqua diluvii exterminavit, qui similiter offenderant Deum concupiscentia carnis. Sodomitæ vero graviori supplicio, ignis scilicet et sulphuris diluvio, perierunt. Licet enim illi mensuram excederent, quasi naturaliter peccabant; isti vero contra naturam: ideo gravissimi supplicii exemplo damnati sunt.
Joshua 8:23regem quoque urbis Hai apprehenderunt viventem, et obtulerunt Josue.
Psalms 11:6Propter miseriam inopum, et gemitum pauperum, nunc exsurgam, dicit Dominus. Ponam in salutari; fiducialiter agam in eo. + 11.6 Inopum et gemitum pauperum. AUG., CASS. Inopes, gentiles, qui nec legem, nec prophetas habuerunt; pauperes, Judæi. Nunc. Quod non in priori populo. Exsurgam. Apparebo in Filio. Ponam. Consolationem pauperum. Fiducialiter. Potenter, cui nil resistit. 1
Isaiah 34:9Et convertentur torrentes ejus in picem, et humus ejus in sulphur; et erit terra ejus in picem ardentem.
Ezekiel 38:22Et judicabo eum peste, et sanguine, et imbre vehementi, et lapidibus immensis: ignem et sulphur pluam super eum, et super exercitum ejus, et super populos multos qui sunt cum eo.
Daniel 7:7Post hæc aspiciebam in visione noctis, et ecce bestia quarta terribilis atque mirabilis, et fortis nimis: dentes ferreos habebat magnos, comedens atque comminuens, et reliqua pedibus suis conculcans: dissimilis autem erat ceteris bestiis quas videram ante eam, et habebat cornua decem.