Apocalypsis 19:3
Et iterum dixerunt: Alleluja. Et fumus ejus ascendit in sæcula sæculorum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And again they said, Alleluia. And her smoke rose up for ever and ever.
In Context
Cross References
Genesis 19:28intuitus est Sodomam et Gomorrham, et universam terram regionis illius: viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum.
Jude 1:7Sicut Sodoma, et Gomorrha, et finitimæ civitates simili modo exfornicatæ, et abeuntes post carnem alteram, factæ sunt exemplum, ignis æterni pœnam sustinentes. + 1.7 Sicut Sodoma. Dederat exemplum damnationis eorum qui solum dominatorem negant: commemorato interitu infidelis populi vel angelorum erigentium se contra Deum, dat etiam exemplum pœnæ illorum qui Domini gratiam transferunt in luxuriam, commemorans incendium Sodomorum.
Revelation 18:9Et flebunt, et plangent se super illam reges terræ, qui cum illa fornicati sunt, et in deliciis vixerunt, cum viderint fumum incendii ejus: + 18.9 Et flebunt. Alii autem gaudium perpetuum habebunt. Reges terræ. Etiam illi qui bene rexerunt terrenitatem suam; sed aliquando fornicati sunt cum ista, dolebunt, quod nunquam similes illis fuerint. Cum viderint fumum incendii ejus, id est, cum defecerint divitiæ, quod est signum æterni incendii judicii; vel cum viderint pœnam exaltatam ultra modum.
Revelation 19:1Post hæc audivi quasi vocem turbarum multarum in cælo dicentium: Alleluja: salus, et gloria, et virtus Deo nostro est: + 19.1 Post hæc audivi. Id est, damnationem malorum vidi completam, sicut a Christo audieram complendam. Modo subjungit quod de ista damnatione sancti exsultant sicut moniti erant ad exsultandum in versu illo: Exsultate super eam, cœli, per quod multo gravior intelligitur pœna malorum. Alleluia, etc. Ideo dicimus alleluia, quia laus est Deo nostro, et quia talia nobis fecit, antonomastice eum laudare debemus.