Apocalypsis 19:4
Et ceciderunt seniores viginti quatuor, et quatuor animalia, et adoraverunt Deum sedentem super thronum, dicentes: Amen: alleluja. + 19.4 Et ceciderunt seniores, etc. Non minores sancti solummodo de hac damnatione laudaverunt Deum, sed etiam illi majores qui in Ecclesia fuerunt judices et doctores aliorum. Amen. Specialiter Deus laudandus est de hoc, quod inimicos nostros ita punit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
3Et iterum dixerunt: Alleluja. Et fumus ejus ascendit in sæcula sæculorum.
Cross References
Nehemiah 5:13Insuper excussi sinum meum, et dixi: Sic excutiat Deus omnem virum qui non compleverit verbum istud, de domo sua, et de laboribus suis: sic excutiatur, et vacuus fiat. Et dixit universa multitudo: Amen: et laudaverunt Deum. Fecit ergo populus sicut erat dictum. + 5.13 Insuper excussi sinum meum, et dixi: Sic excutiat Deus omnem, etc. Huic sententiæ terribilis clausula imponitur. Quicunque enim pauperibus misericordiam non impendit, vel ab eis qui non habent velut juste exigit, de domo sua excutitur, id est, de cœtu Ecclesiæ, in qua putabat se perpetuo manere, et de laboribus, scilicet, in fructibus bonorum operum, in quibus se laudabiliter laborasse putabat: nil prorsus laboris recipiet. Labores enim sine pietate non possunt apud Deum fructuosi esse. Et dixit universa multitudo, Amen. Quantum Nehemiæ objurgatio vel imprecatio corda omnium moverit, ostenditur: audita enim contestatione respondentes, amen, et Deum collaudantes, fecerunt quæ jusserat. In quo patet: quia non timore, sed amore dicta ejus susceperunt.
Jeremiah 28:6et ait Jeremias propheta: Amen ! sic faciat Dominus: suscitet Dominus verba tua quæ prophetasti, ut referantur vasa in domum Domini, et omnis transmigratio de Babylone ad locum istum. + 28.6 Amen, sic, etc. Optat fieri, quod ille mentitus, etc., usque ad sub aliorum exemplo veritatem asserit.
Matthew 28:20docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis: et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sæculi. + 28.20 Et ecce ego vobiscum sum. Quæ autem merces piæ conversationis, quodve pignus futuræ beatitudinis etiam in præsenti sit fidelibus, subdit: Ecce ego vobiscum sum, etc. Quod apostolis per successiones universali Ecclesiæ promittit. Nota quod usque in finem sæculi non sunt desituri qui divina mansione sunt digni. AUG. Prima sabbati diluculo, etc., usque ad dicente eis angelo: Sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in cœlum Act. 1..
Revelation 4:4Et in circuitu sedis sedilia viginti quatuor: et super thronos viginti quatuor seniores sedentes, circumamicti vestimentis albis, et in capitibus eorum coronæ aureæ. + 4.4 Viginti quatuor seniores. Duodecim prophetæ, duodecim apostoli, quamvis plures utriusque ordinis. Circumamicti stolis albis. Peccata justorum teguntur, et ipsi albent virtutibus. Coronæ. Id est victoria per sapientiam et charitatem etiam ad inimicos.