The Bible Software
bible.software › Apocalypsis › Apocalypsis 19 › Apocalypsis 19:5

Apocalypsis 19:5

Et vox de throno exivit, dicens: Laudem dicite Deo nostro omnes servi ejus: et qui timetis eum pusilli et magni. + 19.5 Et vox, etc. Dicta damnatione malorum et exsultatione sanctorum, supponit admonitionem ad præsentes, quasi dicat: Vidistis exsultationem, modo vos providete vobis ad vestram salutem. Pusilli. Qui nequeunt altiora penetrare mysteria, nec Dei possunt implere consilium: Vende omnia, et sequere me, intelliguntur nomine pusillorum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And a voice came out of the throne, saying, Praise our God, all ye his servants, and ye that fear him, both small and great.

In Context

4Et ceciderunt seniores viginti quatuor, et quatuor animalia, et adoraverunt Deum sedentem super thronum, dicentes: Amen: alleluja. + 19.4 Et ceciderunt seniores, etc. Non minores sancti solummodo de hac damnatione laudaverunt Deum, sed etiam illi majores qui in Ecclesia fuerunt judices et doctores aliorum. Amen. Specialiter Deus laudandus est de hoc, quod inimicos nostros ita punit.

6Et audivi quasi vocem turbæ magnæ, et sicut vocem aquarum multarum, et sicut vocem tonitruorum magnorum, dicentium: Alleluja: quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens. + 19.6 Et audivi quasi vocem, etc. Ostensa lætitia quam habebant sancti de perditione malorum, supponit aliam lætitiam ipsorum quam de salvatione sua (quam dicturus est) habebunt.

Read all of Apocalypsis 19

Cross References

Psalms 134:1Alleluja. [Laudate nomen Domini; laudate, servi, Dominum: + 134.1 Alleluia. CASS. Post gradus, qui ducunt ad æternitatem componitur alleluia, ut Ecclesia fruatur laudibus Dei cui tale munus paratum est. Laudate. Primo demonstrativa oratione monet, etc., usque ad qui et quare laudare debeant subdit: Laudate, servi. 1

Psalms 135:19Sehon, regem Amorrhæorum, quoniam in æternum misericordia ejus; 1

Psalms 150:6Omnis spiritus laudet Dominum ! Alleluja.] + 150.6 Omnis spiritus, angelicus et humanus, laudet Dominum. Non caro et sanguis, non habitus sæculi: sed quod est in natura rerum sublimius, quod cœlestia sapit, æterna capit. Brevis et perfecta scientia, ut Deum spiritualiter omnia laudent, in his totius musicæ perfectio est. Est enim flatus in tuba, pulsus in cithara et in cymbalis, vox in choro. Quibus musicis instrumentis significatur spiritualis harmonia, quæ non auribus, sed pura mente advertitur. AUG. Tria sunt genera, etc., usque ad vitæ æternæ vox est: Omnis spiritus laudet Dominum.

Revelation 11:18Et iratæ sunt gentes, et advenit ira tua et tempus mortuorum judicari, et reddere mercedem servis tuis prophetis, et sanctis, et timentibus nomen tuum pusillis et magnis, et exterminandi eos qui corruperunt terram. + 11.18 Qui corruperunt terram. Id est seipsos per malam operationem, et alios per malum exemplum.

Revelation 20:12Et vidi mortuos, magnos et pusillos, stantes in conspectu throni, et libri aperti sunt: et alius liber apertus est, qui est vitæ: et judicati sunt mortui ex his, quæ scripta erant in libris, secundum opera ipsorum: + 20.12 Et libri aperti sunt. Libri, id est, divina præcepta quæ qui dimiserunt, scient se pro merito puniri; vel libri sunt conscientiæ singulorum, quæ apertæ omnibus erunt. Alius liber. Id est, Christus, qui tunc omnibus apparebit potens et suis dabit vitam. Vel, liber est præscientia Dei, quia tunc aperte scient mali se non prædestinatos ad vitam quam in mundo existentes sibi promittebant. Ex his quæ scripta erant. Per comparationem sanctorum impii damnabuntur: legent enim ipsi impii in ipsis sanctis quæ agere noluerunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Apocalypsis 19:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Apocalypsis 19:4Apocalypsis 19Apocalypsis 19:6 →