The Bible Software
bible.software › Apocalypsis › Apocalypsis 19 › Apocalypsis 19:7

Apocalypsis 19:7

Gaudeamus, et exsultemus: et demus gloriam ei: quia venerunt nuptiæ Agni, et uxor ejus præparavit se. + 19.7 Et uxor ejus, etc. Et conveniens est ut jungatur Ecclesia Christo, quia ipsa Ecclesia fecit se idoneam ut reciperetur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Let us be glad and rejoice, and give honour to him: for the marriage of the Lamb is come, and his wife hath made herself ready.

In Context

6Et audivi quasi vocem turbæ magnæ, et sicut vocem aquarum multarum, et sicut vocem tonitruorum magnorum, dicentium: Alleluja: quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens. + 19.6 Et audivi quasi vocem, etc. Ostensa lætitia quam habebant sancti de perditione malorum, supponit aliam lætitiam ipsorum quam de salvatione sua (quam dicturus est) habebunt.

8Et datum est illi ut cooperiat se byssino splendenti et candido. Byssinum enim justificationes sunt sanctorum.

Read all of Apocalypsis 19

Cross References

Deuteronomy 32:43Laudate, gentes, populum ejus, quia sanguinem servorum suorum ulciscetur: et vindictam retribuet in hostes eorum, et propitius erit terræ populi sui.] + 32.43 Quia sanguinem. In judicio populus Dei laudabitur, cum apparebit gloriosus, et inimici justa retributione punientur.

Psalms 9:14Miserere mei, Domine: vide humilitatem meam de inimicis meis, + 9.14 Miserere. CASS. In sua persona dicit quod unusquisque petit. Vide. Ibid. Aspectus Dei, auxilium est, qui cum fit, et lux tenebras fugat: de superbia inimici æstimatur humilitas patientis, quia tantum hi humiliantur, quantum illi extolluntur. 1

Psalms 48:11Non videbit interitum, cum viderit sapientes morientes: simul insipiens et stultus peribunt. Et relinquent alienis divitias suas, + 48.11 Non videbit. Ibid. Id est non intelligit, etc., usque ad cum sapiens transit vitam. Vel, insipiens. Ibid. Qui non attendit. Stultus. Qui, si attendit, non cavet. Divitias CASS. Propter quas fecerunt mala. Suas: quæ non secundum Deum. 1

Psalms 100:1Psalmus ipsi David. [Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine; psallam, + 100.1 Psalmus ipsi David. CASS. Psalmus iste continet formam perfectæ sanctitatis, ut centesimus numerus perfectus est. Ipsi David. Ut totum quod hic docetur, virtutibus Christi applicetur, nihil terreno regi. Hic docemur bona appetere, mala renuere, quæ est perfecta conversatio vitæ. Misericordiam et judicium cantabo. CASS. Cantat hic Christus, et nos in illo. Prius de misericordia et judicio proponit. Misericordiam et judicium cantabo. Hæc duo mutua societate junguntur: in his breviter omnia opera Dei includit. Et hic est præmissa causa quare sic se habet, sicut postea subdit. AUG. Nemo de misericordia præsumat ad impunitatem, quia est ei judicium; nemo immutatus in melius judicium timeat, quia præcedit misericordia. Semper hæc simul in eo sunt: sed per tempora secundum effectus distinguuntur, misericordia nunc, judicium in futuro. 1

Proverbs 29:2In multiplicatione justorum lætabitur vulgus; cum impii sumpserint principatum, gemet populus.

Isaiah 52:1[Consurge, consurge, induere fortitudine tua, Sion ! induere vestimentis gloriæ tuæ, Jerusalem, civitas Sancti, quia non adjiciet ultra ut pertranseat per te incircumcisus et immundus. + 52.1 Consurge, consurge. Eos hortatur propheta, qui post ascensionem prædicantibus apostolis crediderunt. Quia non adjiciet. Hæc ad cœlestem Jerusalem quam nullus immundus ingreditur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Apocalypsis 19:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Apocalypsis 19:6Apocalypsis 19Apocalypsis 19:8 →