Apocalypsis 19:9
Et dixit mihi: Scribe: Beati qui ad cœnam nuptiarum Agni vocati sunt; et dixit mihi: Hæc verba Dei vera sunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 8:1Et dixit Dominus ad me: Sume tibi librum grandem, et scribe in eo stylo hominis: Velociter spolia detrahe, cito prædare. + 8.1 Et dixit Dominus ad me: Sume tibi. HIER. Primum propheta prædicit Achaz futura, etc., usque ad unde rursum partus virginalis describitur. Velociter spolia. ID. Hoc nomen pueri, quasi diceret: Ne patiaris ultra diabolum regnare; et non angelos, non Prophetas mitte, sed ipse descende.
Matthew 22:2Simile factum est regnum cælorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo. + 22.2 Simile factum. Iterum arguit per parabolas: non tacet quia exasperati sunt, sed pejorem iram Dei per aliam parabolam dicit eis esse venturam. Nuptias. Nuptiarum thalamus est virginis uterus. De invitatis ad nuptias solus Matthæus narrat. Aliud simile ex parte Lucas dicit de cœna, id est, æterno convivio, de quo nemo ingressus repellitur, sicut de præsenti Ecclesia.
1 Timothy 1:15Fidelis sermo, et omni acceptione dignus: quod Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. + 1.15 Omni acceptione, quia corpus et animam salvat. Vel, humanus est sermo iste. Alia littera: Ut non dicam divinus, quia si homo qui hospitio suscipit hominem, humanus dicitur, quanto magis humanus est qui in seipso suscipit hominem. Quia Christus Jesus. Nulla causa veniendi fuit Christo, nisi quod peccatores salvos faceret. Primus. Id est pejor, quia persecutor, quo prior non erat: Nemo enim acrior inter persecutores, ergo nemo prior inter peccatores, primus ergo erat non ordine temporis, sed magnitudine iniquitatis.
2 Timothy 2:11Fidelis sermo: nam si commortui sumus, et convivemus: + 2.11 Fidelis sermo. Est iste, quod consequentur salutem et gloriam, nam sumus mortui mundo, sicut Christus veteri homini, et sustinentes, id est martyres.
Revelation 1:19Scribe ergo quæ vidisti, et quæ sunt, et quæ oportet fieri post hæc. + 1.19 Quæ oportet fieri post hæc. In ultimis fidelibus, per quorum exemplum isti multum debent animari.
Revelation 2:8Et angelo Smyrnæ ecclesiæ scribe: Hæc dicit primus, et novissimus, qui fuit mortuus, et vivit: + 2.8 Smyrnæ. Smyrna canticum interpretatur, vel quasi myrrha: etiam canticum in quibus delectatur, myrrha sic est amara ut etiam corpora a putredine servet. Hæc dicit primus. Talem describit Christum quod valeat ad consolationem eorum quibus tribulationes ingeruntur. Hæc dicit primus. Quasi dicat: Ne deficiatis vos, quia ego tantus propter vos passus sum mortem, de qua resurrexi. Hoc idem exspectetis et vos.