The Bible Software
bible.software › Apocalypsis › Apocalypsis 2 › Apocalypsis 2:1

Apocalypsis 2:1

Angelo Ephesi ecclesiæ scribe: Hæc dicit, qui tenet septem stellas in dextera sua, qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum: + 2.1 Et angelo. Id est episcopo scribit, de manu cujus peccata subditorum requirit, et sine cujus consensu subditos judicare non præsumit ipse Joannes. Ephesi Ecclesiæ. Ephesus secundum bene persistentium partem voluntas interpretatur, quorum operibus Deus delectatur, de quibus proponit, ut per horum exemplum (qui lapsi fuerant) corrigantur. Item Ephesus interpretatur consilium, id est indigens consilio, sive lapsus profundus, vel voluntas mea. Septem. Incipit singulares admonitiones, quæ singulæ et universales esse possunt secundum diversa membra cujuslibet ecclesiæ. Non potes sustinere. Vi humanitatis. Vel, non potes sustinere quin emendes vel expellas.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Unto the angel of the church of Ephesus write; These things saith he that holdeth the seven stars in his right hand, who walketh in the midst of the seven golden candlesticks;

In Context

2Scio opera tua, et laborem, et patientiam tuam, et quia non potes sustinere malos: et tentasti eos, qui se dicunt apostolos esse, et non sunt: et invenisti eos mendaces: + 2.2 Tentasti eos qui se. Non tentantur nisi qui intus sunt in Ecclesia.

Read all of Apocalypsis 2

Cross References

Ezekiel 46:10Princeps autem in medio eorum cum ingredientibus ingredietur, et cum egredientibus egredietur.

Matthew 28:20docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis: et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sæculi. + 28.20 Et ecce ego vobiscum sum. Quæ autem merces piæ conversationis, quodve pignus futuræ beatitudinis etiam in præsenti sit fidelibus, subdit: Ecce ego vobiscum sum, etc. Quod apostolis per successiones universali Ecclesiæ promittit. Nota quod usque in finem sæculi non sunt desituri qui divina mansione sunt digni. AUG. Prima sabbati diluculo, etc., usque ad dicente eis angelo: Sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in cœlum Act. 1..

Revelation 1:11dicentis: Quod vides, scribe in libro: et mitte septem ecclesiis, quæ sunt in Asia, Epheso, et Smyrnæ, et Pergamo, et Thyatiræ, et Sardis, et Philadelphiæ, et Laodiciæ. + 1.11 Quod vides, scribe. Communis admonitio fit Joanni, quæ monuit communiter mittere ecclesiæ Asiæ, per quas intelligendæ sunt omnes aliæ Ecclesiæ. Hæc communis admonitio fit usque ibi: Et Angelo Ephesi, etc. Sive simul et uno intuitu, sive per tempora diversa hanc visionem vidit Joannes, angelus utrumlibet ei conferre potuit. Epheso. Ephesas voluntas mea interpretatur, vel lapsus profundus, vel consilium.

Revelation 1:20Sacramentum septem stellarum, quas vidisti in dextera mea, et septem candelabra aurea: septem stellæ, angeli sunt septem ecclesiarum: et candelabra septem, septem ecclesiæ sunt. + 1.20 Sacramentum. Scilicet mysterium, ubi aliud videtur, et aliud intelligitur. Hæc prima visio est de correptione Ecclesiarum. Angelus allegoriam in parte aperit, ut doceat ubique debere requiri.

Revelation 2:12Et angelo Pergami ecclesiæ scribe: Hæc dicit qui habet rhomphæam utraque parte acutam: + 2.12 Rhomphæam. Exigit ut isti hunc gladium habeant in electione bonorum et reprobatione malorum.

Revelation 3:1Et angelo ecclesiæ Sardis scribe: Hæc dicit qui habet septem spiritus Dei, et septem stellas: Scio opera tua, quia nomen habes quod vivas, et mortuus es. + 3.1 Et angelo Ecclesiæ Sardis. Sardis principium pulchritudinis interpretatur, et per hoc is significatur qui primum nihil vel parum virtutis habet, deinde fit turpis per vitia; vel intelliguntur hypocritæ qui extra pulchri, intus deformes. Scio opera tua. Et scio quod in omnibus operibus tuis quæris humanam laudem.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Apocalypsis 2:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Apocalypsis 2Apocalypsis 2:2 →