Apocalypsis 2:10
Nihil horum timeas quæ passurus es. Ecce missurus est diabolus aliquos ex vobis in carcerem ut tentemini: et habebitis tribulationem diebus decem. Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitæ. + 2.10 Aliquos ex vobis. Hic patet quod non de uno solo, sed de pluribus intelligatur. Ut tentemini. Id est, ut probemini, vel despecti habeamini a diabolo et membris ejus. Diebus decem. Id est tempore illius belli. Deus enim suos ad bella mittens, Decalogo armat. Vel decem diebus, id est, toto hoc tempore in quo per septem dies contra tria principalia vitia pugnatur, avaritiam, cupiditatem, vanam gloriam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Lamentations 3:57Coph Appropinquasti in die quando invocavi te; dixisti: Ne timeas.
Daniel 1:14Qui, audito sermone hujuscemodi, tentavit eos diebus decem.
Habakkuk 2:3Quia adhuc visus procul; et apparebit in finem, et non mentietur: si moram fecerit, exspecta illum, quia veniens veniet, et non tardabit.
Matthew 10:28Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: sed potius timete eum, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam.
Mark 8:35Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me, et Evangelium, salvam faciet eam.
Luke 12:4Dico autem vobis amicis meis: Ne terreamini ab his qui occidunt corpus, et post hæc non habent amplius quid faciant. + 12.4 Dico autem vobis. ID. Cum gemina sit causa perfidiæ, etc., usque ad ita fidei fundamentum est fortitudo.