The Bible Software
bible.software › Apocalypsis › Apocalypsis 2 › Apocalypsis 2:14

Apocalypsis 2:14

Sed habeo adversus te pauca: quia habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israël, edere, et fornicari: + 2.14 Balaam. Per Balaam intelligendi sunt hæretici qui docent terrenos principes qualiter subvertant cultores veri Dei. Vel Balaam, id est dæmones, qui docent carnem decipere animas videntes Deum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But I have a few things against thee, because thou hast there them that hold the doctrine of Balaam, who taught Balac to cast a stumblingblock before the children of Israel, to eat things sacrificed unto idols, and to commit fornication.

In Context

13Scio ubi habitas, ubi sedes est Satanæ: et tenes nomen meum, et non negasti fidem meam. Et in diebus illis Antipas testis meus fidelis, qui occisus est apud vos ubi Satanas habitat. + 2.13 Non negasti fidem meam. Tribulatio justis illuminatio est, contumacibus correptio, obstinatis excæcatio.

15ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum. + 2.15 Doctrinam Nicolaitarum. Ideo repetit de Nicolaitis, ut ad pœnitentiam invitet, quod non fecit.

Read all of Apocalypsis 2

Cross References

Numbers 24:14verumtamen pergens ad populum meum, dabo consilium, quid populus tuus populo huic faciat extremo tempore. + 24.14 Dabo tibi consilium ORIG., hom. 18. Veni, consilium do tibi, etc., usque ad tanquam qui vere videns sit et vere audierit.

Numbers 31:8et reges eorum, Evi, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe, quinque principes gentis: Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio. + 31.8 Et reges eorum, etc. ORIG., hom. 25 in Num. Interficiuntur reges Madianitarum, etc., usque ad factus est nobis a Deo justitia, et pax, et redemptio. Balaam quoque. Patet consilio Balaam subornatas esse mulieres Madianitarum quæ deciperant Isræl; unde hic velut auctor sceleris interficitur. ORIG. Dictum est superius, quod Balaam rediit in locum suum. Sed forte reversus est, quamvis Scriptura non dixerit: vel forte in locum suum rediit ab eo loco ubi sacrificia faciebat, in eum scilicet locum, ubi tanquam peregrinus habebat hospitium; non enim dictum est in domum suam, aut in patriam suam. De Balac autem dictum est, ad semetipsum. Id est, ubi tanquam dominus habitabat. Cur feminas. RAB.Mystice feminam in prædam de bello revertens servat, etc., usque ad, ut quæ Deo placita sunt desideremus, et perficere studeamus.

Joshua 24:9Surrexit autem Balac filius Sephor rex Moab, et pugnavit contra Israëlem. Misitque et vocavit Balaam filium Beor, ut malediceret vobis:

Jeremiah 6:21Propterea hæc dicit Dominus: Ecce ego dabo in populum istum ruinas: et ruent in eis patres et filii simul; vicinus et proximus peribunt. + 6.21 Patres et filii. ID. Filii patrum sequuntur blasphemias, quotidie illam imprecationem suscipientes: Sanguis ejus super nos et super filios nostros Matth. 27..

Ezekiel 44:12Pro eo quod ministraverunt illis in conspectu idolorum suorum, et facti sunt domui Israël in offendiculum iniquitatis: idcirco levavi manum meam super eos, ait Dominus Deus, et portabunt iniquitatem suam.

Acts 15:20sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum, et fornicatione, et suffocatis, et sanguine. + 15.20 Et suffocatis. Suffocatum est morticinum, de quo Ezechiel dicit: Omne morticinum et captum a bestia de avibus et pecoribus, sacerdotes non comedant Ezech. 4.. Hoc præceptum convenit servare illis, qui uncti sunt oleo spirituali, ne comedant illud, cujus sanguis non est effusus, quod epistola apostolorum servandum decrevit. Et sanguine. RAB. Effusione humani sanguinis, etc., usque ad sed ut casti sint et abstineant.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Apocalypsis 2:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Apocalypsis 2:13Apocalypsis 2Apocalypsis 2:15 →