Apocalypsis 2:16
Similiter pœnitentiam age: si quominus veniam tibi cito, et pugnabo cum illis in gladio oris mei.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 49:2Et posuit os meum quasi gladium acutum, in umbra manus suæ protexit me, et posuit me sicut sagittam electam: in pharetra sua abscondit me. + 49.2 Gladium acutum. Non veni pacem mittere, sed gladium Matth. 10., malos scilicet a bonis separans.
Ephesians 6:17et galeam salutis assumite, et gladium spiritus (quod est verbum Dei), + 6.17 Et galeam. Galea est salus æterna, cujus memoria mentem obvolvit ne deficiat. Et gladium spiritus. Verbum Dei est gladius bis acutus, docens de temporalibus et æternis. Illorum consolationem in Veteri, istorum perfectionem in Novo Testamento promittens. Quod enim temporaliter nobis promissum est, ad unam partem gladii: quod vero in sempiternum ad aliam partem gladii pertinet. Nam et ideo duo Testamenta dicuntur, quia Vetus terrena promittit, Novum æterna. De hoc gladio Dominus ait: Non veni pacem mittere in terram, sed gladium Matth. 10.. Iste gladius vere acutus est, quia eum quem fecit a mundo dividit.
Revelation 1:16et habebat in dextera sua stellas septem: et de ore ejus gladius utraque parte acutus exibat: et facies ejus sicut sol lucet in virtute sua. + 1.16 Stellas. Stellæ sunt episcopi, qui debent aliis lucere verbo et exemplo vitæ, qui etsi peccaverint, stellæ vocantur, secundum quod instituti sunt: quos habet in dextera, id est in potioribus donis, quæ per dexteram significantur. Et ex ore. Id est Dei inspiratione exivit prædicatio, quæ utrumque secat, in Veteri quidem Testamento carnalia opera, in Novo autem concupiscentias; unde de hoc gladio, qui est verbum Dei, scriptum est: Non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. Sicut sol lucet in virtute. Id est in meridie sine nubibus. Vel, sicut ipse Christus in resurrectione; vel, quando fixus erit in æternum.
Revelation 2:12Et angelo Pergami ecclesiæ scribe: Hæc dicit qui habet rhomphæam utraque parte acutam: + 2.12 Rhomphæam. Exigit ut isti hunc gladium habeant in electione bonorum et reprobatione malorum.
Revelation 3:19Ego quos amo, arguo, et castigo. Æmulare ergo, et pœnitentiam age.
Revelation 19:15Et de ore ejus procedit gladius ex utraque parte acutus, ut in ipso percutiat gentes. Et ipse reget eas in virga ferrea: et ipse calcat torcular vini furoris iræ Dei omnipotentis. + 19.15 Gladius ex utraque parte acutus. Id est, divina sententia, incidens pravas cogitationes mentis et illicitos motus corporis; vel Vetus et Novum Testamentum. Reget eas. Sanctos de virtute in virtutem promovendo, malos de vitio in vitium labi sinendo.