The Bible Software
bible.software › Apocalypsis › Apocalypsis 2 › Apocalypsis 2:17

Apocalypsis 2:17

Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis: Vincenti dabo manna absconditum, et dabo illi calculum candidum: et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit. + 2.17 Manna. Per manna intellige æternam gloriam de qua omnes dicent. Quid est hoc? Quoniam nec oculus vidit, nec auris audivit I Cor. 2., etc. Et dabo ei. In Daniele scriptum est: Abscisus est lapis sine manibus Dan. 1.. In Proverbiis: Gemma gravissima exspectatio præstolantis Prov. 17.. Idem corpus solidum per ipsum lucidum, candidum virtutibus et spe immortalitatis. Et in calculo. Vel super baptismum adde martyrium, cujus vim non intelligit hypocrita qui pro laude hominum patitur. Scriptum. Quinque litteris, scilicet quinque vulneribus cum quibus ostensum fuit corpus ejus in cruce, quod martyr fuit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

He that hath an ear, let him hear what the Spirit saith unto the churches; To him that overcometh will I give to eat of the hidden manna, and will give him a white stone, and in the stone a new name written, which no man knoweth saving he that receiveth it .

In Context

16Similiter pœnitentiam age: si quominus veniam tibi cito, et pugnabo cum illis in gladio oris mei.

18Et angelo Thyatiræ ecclesiæ scribe: Hæc dicit Filius Dei, qui habet oculos tamquam flammam ignis, et pedes ejus similes auricalco:

Read all of Apocalypsis 2

Cross References

Psalms 36:8Desine ab ira, et derelinque furorem; noli æmulari ut maligneris. + 36.8 Desine. AUG. Ira subita, furor diutinus; sed utraque deserenda, per quæ peccatur. CASS. Hoc dicitur ei qui adhuc infirmus, etc., usque ad faciendo ad tempus floret. 1

Proverbs 14:10Cor quod novit amaritudinem animæ suæ, in gaudio ejus non miscebitur extraneus. + 14.10 Extraneus. Id est reprobus, etc., usque ad unde subditur: Dominus impiorum, etc. Sapiens timet et declinat. Sicut stulti est de sua alacritate confidere, etc., usque ad aut post mortem fortiter pœnas ferat.

Isaiah 62:2Et videbunt gentes justum tuum, et cuncti reges inclytum tuum; et vocabitur tibi nomen novum, quod os Domini nominabit. + 62.2 Nomen novum. ID. Mos est Hebræis ex novis rebus nova nomina imponere, etc., usque ad similiter prius Simon, postea Petrus.

Isaiah 65:15et dimittetis nomen vestrum in juramentum electis meis; et interficiet te Dominus Deus, et servos suos vocabit nomine alio: + 65.15 Et dimittetis nomen vestrum. Ut aliqui affirmantes dicant: Si aliter fecero, contingat mihi sicut Judæis Romanorum gladio occisis. Vel ita: Juro per Deum, in quem olim Judæi crediderunt. Vel, quia Deus juramentum eorum erat, quod Christiani modo jurant necessitate compulsi, Vivit Dominus scilicet. Et interficiet te. Ut vel hunc non habeatis, qui dicit, Ego sum via, veritas et vita Joan. 14. Nec vocemini circumcisio, sed conscisio.

Mark 7:16Si quis habet aures audiendi, audiat.

John 6:48Ego sum panis vitæ. + 6.48 Ego sum panis vitæ. Patres vestri, etc. Manna de quo superbitis, patribus murmuratoribus quorum estis filii, murmurando non fuit panis vitæ, quia non intellexerunt in eo spiritualem cibum, sic et vos qui me auditis, non spiritualiter intelligitis. Vixit autem Moyses et alii electi de manna, quia spiritualiter manducaverunt. Sic et qui modo verba mea spiritualiter accipiunt. Ego sum panis vitæ. Ecce sacramentum verbis tegit, ut Judæi et etiam aliqui discipuli non credentes verbis illius magis scandalizentur, et humiles apostoli humiliter credentes probentur; unde Petrus: Verba vitæ æternæ habes.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Apocalypsis 2:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Apocalypsis 2:16Apocalypsis 2Apocalypsis 2:18 →