Apocalypsis 2:19
Novi opera tua, et fidem, et caritatem tuam, et ministerium, et patientiam tuam, et opera tua novissima plura prioribus. + 2.19 Novi opera tua, etc. Filius dona Spiritus sancti habet, id est, dat cui vult, vel aufert. Ideo videant isti qui jam receperunt illa dona, ne per consensum malorum perdant ea. Vel intellige charitatem et fidem, ut sit ordo retrogradus; non enim prius est charitas quam fides. Prius fides, ex fide charitas, ex charitate bona opera.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
John 15:2Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum, et omnem qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat.
Colossians 3:14Super omnia autem hæc, caritatem habete, quod est vinculum perfectionis: + 3.14 Charitatem. Ipsa est enim eminentior via quæ supereminet scientiæ et omnibus præceptis. Hæc est vestis Domini inconsutilis desuper contexta. Inconsutilis ne aliquando dissutilis, quæ ad unum pervenit, quia charitas in unum omnes colligit.
2 Thessalonians 1:3Gratias agere debemus semper Deo pro vobis, fratres, ita ut dignum est, quoniam supercrescit fides vestra, et abundat caritas uniuscujusque vestrum in invicem: + 1.3 Gratias agere, etc. Hic gratias agit Deo de bonis eorum, ne forte de tanto bono quod ex Deo habebant, extollantur, tanquam a seipsis habentes. In invicem. Ut scilicet, qui diligitur diligat alios, et mutuis obsequiis charitatem ostendat.
1 Peter 4:8Ante omnia autem, mutuam in vobismetipsis caritatem continuam habentes: quia caritas operit multitudinem peccatorum. + 4.8 Charitatem continuam habentes. ID. Qui per charitatem proximum monet, increpat, etc., usque ad quamvis in publicum non semper ostendi, potest.
2 Peter 3:18crescite vero in gratia, et in cognitione Domini nostri, et Salvatoris Jesu Christi. Ipsi gloria et nunc, et in diem æternitatis. Amen.