Apocalypsis 2:20
Sed habeo adversus te pauca: quia permittis mulierem Jezabel, quæ se dicit propheten, docere, et seducere servos meos, fornicari, et manducare de idolothytis. + 2.20 Fornicari. Fornicatio dicitur quadriformis in animo, Si videris mulierem ad concupiscendam eam Matth. 5., etc. In actu ipso, in amore terrenorum, in cultu idolorum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
21Et dedi illi tempus ut pœnitentiam ageret: et non vult pœnitere a fornicatione sua.
Cross References
Exodus 34:15Ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum: ne, cum fornicati fuerint cum diis suis, et adoraverint simulacra eorum, vocet te quispiam ut comedas de immolatis.
1 Kings 16:31Nec suffecit ei ut ambularet in peccatis Jeroboam filii Nabat: insuper duxit uxorem Jezabel filiam Ethbaal regis Sidoniorum. Et abiit, et servivit Baal, et adoravit eum.
1 Kings 17:13Ad quam Elias ait: Noli timere, sed vade, et fac sicut dixisti: verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvulum, et affer ad me: tibi autem et filio tuo facies postea.
1 Kings 21:7Dixit ergo ad eum Jezabel uxor ejus: Grandis auctoritatis es, et bene regis regnum Israël. Surge, et comede panem, et æquo animo esto: ego dabo tibi vineam Naboth Jezrahelitæ.
2 Kings 9:7et percuties domum Achab domini tui, et ulciscar sanguinem servorum meorum prophetarum, et sanguinem omnium servorum Domini de manu Jezabel.
Acts 15:20sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum, et fornicatione, et suffocatis, et sanguine. + 15.20 Et suffocatis. Suffocatum est morticinum, de quo Ezechiel dicit: Omne morticinum et captum a bestia de avibus et pecoribus, sacerdotes non comedant Ezech. 4.. Hoc præceptum convenit servare illis, qui uncti sunt oleo spirituali, ne comedant illud, cujus sanguis non est effusus, quod epistola apostolorum servandum decrevit. Et sanguine. RAB. Effusione humani sanguinis, etc., usque ad sed ut casti sint et abstineant.