Apocalypsis 2:22
Ecce mittam eam in lectum: et qui mœchantur cum ea, in tribulatione maxima erunt, nisi pœnitentiam ab operibus suis egerint.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
21Et dedi illi tempus ut pœnitentiam ageret: et non vult pœnitere a fornicatione sua.
Cross References
Jeremiah 36:3si forte, audiente domo Juda universa mala quæ ego cogito facere eis, revertatur unusquisque a via sua pessima, et propitius ero iniquitati et peccato eorum. + 36.3 Si forte audiente domo Juda, etc. Immensa clementia, etc., usque ad ut per misericordiam Dei veniam consequantur.
Ezekiel 18:30Idcirco unumquemque juxta vias suas judicabo, domus Israël, ait Dominus Deus. Convertimini, et agite pœnitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris, et non erit vobis in ruinam iniquitas.
Ezekiel 23:45Viri ergo justi sunt: hi judicabunt eas judicio adulterarum, et judicio effundentium sanguinem: quia adulteræ sunt, et sanguis in manibus earum.
Zephaniah 3:7Dixi: Attamen timebis me, suscipies disciplinam; et non peribit habitaculum ejus, propter omnia in quibus visitavi eam: verumtamen diluculo surgentes corruperunt omnes cogitationes suas.
Luke 13:5Non, dico vobis: sed si pœnitentiam non egeritis, omnes similiter peribitis.
2 Timothy 2:25cum modestia corripientem eos qui resistunt veritati, nequando Deus det illis pœnitentiam ad cognoscendam veritatem, + 2.25 Nequando det illis Deus pœnitentiam ad cognoscendam veritatem. Non prodest correptio, nisi supernus medicus respiciat, id est nisi faciat, ut peccati sui quemque pœniteat. Quæ pœnitentia pudore et timore displicendi aliis interdum impeditur, dum plus delectat hominem aliorum existimatio; quam justitia, qua se quisque humiliat pœnitendo. Ideoque non solum cum agitur pœnitentia, verum etiam ut agatur, Dei misericordia necessaria est. Ut enim Petrus amare fleret, respexit eum Dominus. Et ideo Apostolus hic dicit: Det illis Deus pœnitentiam Matth. 26..