Apocalypsis 2:23
Et filios ejus interficiam in morte, et scient omnes ecclesiæ, quia ego sum scrutans renes, et corda: et dabo unicuique vestrum secundum opera sua. Vobis autem dico,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 17:13cunctusque populus audiens timebit, ut nullus deinceps intumescat superbia.
Deuteronomy 21:21lapidibus eum obruet populus civitatis, et morietur, ut auferatis malum de medio vestri, et universus Israël audiens pertimescat.
1 Chronicles 17:18Quid ultra addere potest David, cum ita glorificaveris servum tuum, et cognoveris eum?
1 Chronicles 29:17Scio, Deus meus, quod probes corda, et simplicitatem diligas, unde et ego in simplicitate cordis mei lætus obtuli universa hæc: et populum tuum qui hic repertus est, vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria.
Job 24:23Dedit ei Deus locum pœnitentiæ, et ille abutitur eo in superbiam: oculi autem ejus sunt in viis illius. + 24.23 Detraxit fortes. In fortitudine suæ pravitatis fortes detrahit, cum per sui erroris astutiam potentes hujus mundi rapit. Et cum steterit. Stat in hoc mundo perversus prædicator, quousque terreno vivit in corpore, sed vitæ suæ credere renuit, quia de Deo vera cognoscere contemnit. Oculi autem ejus. GREG. in Job., l. 17. Vias suas peccator intuetur, quia sola cogitare, sola cernere nititur, quæ sibi ad commodum temporale suffragentur.
Psalms 26:2Dum appropiant super me nocentes ut edant carnes meas, qui tribulant me inimici mei, ipsi infirmati sunt et ceciderunt. + 26.2 Super me nocentes. ID. Ut se mihi præferant insultantes: quod vertit Deus in melius, ut maledico dente non me, sed carnalia desideria consumant. Vel edant, id est, delectetur in morte mea crudelitas inimicorum, carnes; animam non possunt. Infirmati sunt. ID. Dum Christus carnem accepit, nutantes facti, et post ex toto se fidei subdiderunt. CASS. Vel, debilitati paulatim ad ruinam animæ pervenerunt. 1