The Bible Software
bible.software › Apocalypsis › Apocalypsis 2 › Apocalypsis 2:25

Apocalypsis 2:25

tamen id quod habetis, tenete donec veniam.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But that which ye have already hold fast till I come.

In Context

24et ceteris qui Thyatiræ estis: quicumque non habent doctrinam hanc, et qui non cognoverunt altitudines Satanæ, quemadmodum dicunt, non mittam super vos aliud pondus: + 2.24 Non mittam. Quidam pseudo terrebant eos dicendo quod adhuc missurus erat Dominus majores tribulationes quam passi essent: contra hoc dicit, quod non mittet.

26Et qui vicerit, et custodierit usque in finem opera mea, dabo illi potestatem super gentes,

Read all of Apocalypsis 2

Cross References

John 21:22Dicit ei Jesus: Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te? tu me sequere. + 21.22 Sic eum volo manere, donec veniam. Nolo eum per martyrium consummare, sed exspectare eum placidam carnis suæ absolutionem, quando ego veniens recipiam eum in æternam beatitudinem.

Romans 12:9Dilectio sine simulatione: odientes malum, adhærentes bono:

1 Corinthians 11:26Quotiescumque enim manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat. + 11.26 Quotiescunque. Exponit in quam Christi commemorationem, mortem scilicet. Donec veniat. Quia hoc non mutabitur sicut sacramenta Judæorum.

Hebrews 3:6Christus vero tamquam filius in domo sua: quæ domus sumus nos, si fiduciam, et gloriam spei usque ad finem, firmam retineamus.

Hebrews 10:23teneamus spei nostræ confessionem indeclinabilem (fidelis enim est qui repromisit), + 10.23 Fidelis enim. Sicut Deus fidelis in promissis, ita nos sibi fideles vult esse in promissis nostris. Fidem ergo et confessionem habeamus quantum ad nos.

Revelation 1:7Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt. Et plangent se super eum omnes tribus terræ. Etiam: amen. + 1.7 Ecce venit, etc. Et vere debetis eum glorificare, quia ipse est qui venturus est ad remunerandum. Cum nubibus, id est cum sanctis: quia nubes fuerunt compluendo aliis doctrinam, et miracula faciendo; vel, sicut in nube ascendit, ita in nube veniet, per quam Dei clementiam intelligimus, qua bonis est refrigerium et illuminatio, malis vero terror et excæcatio. Quod et significatum est per nubem qua educti sunt filii Isræl de Ægypto. Et videbit eum. Alia translatio habet: Videbit omnis terra talem. Quasi dicat: Talem videbunt qualem impii venturum esse non credebant. Omnis oculus. Boni ut lætentur, mali ut confundantur, videbunt. Plangent. Seu collident super eum impotentes ejus imperio resistere, ad similitudinem lapidis et fictilium. Vel plangent se, id est dolebunt respicientes eos qui fundati sunt super eum, quia non tantum dolebunt de ipso tormento, quam quod repellentur a tali consortio.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Apocalypsis 2:25

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Apocalypsis 2:24Apocalypsis 2Apocalypsis 2:26 →