Apocalypsis 2:9
Scio tribulationem tuam, et paupertatem tuam, sed dives es: et blasphemaris ab his, qui se dicunt Judæos esse, et non sunt, sed sunt synagoga Satanæ.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 4:10Tunc dicit ei Jesus: Vade Satana: Scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. + 4.10 Scriptum est. David Goliam tribus lapidibus de torrente prostravit, et Christus diabolum tribus testimoniis de lege. Dominum Deum tuum. Hoc vel ad diabolum dicitur: non quia ex devotione sit impleturus sed ut, econtra, quam ipse moliebatur scriptum ostendatur quod non ipse, sed Deus sit adorandus: vel, non diabolo, sed sibi secundum humanitatem et cuilibet homini hoc præceptum esse insinuat. Similiter, et illud: Non tentabis Dominum Deum tuum, scilicet Filium et Patrem et Spiritum sanctum, qui est unus Deus. Deus adoratur, et specialiter ei propter se servitur. Hic ostenditur, quod homo Christus, ut Deus et Dominus sit adorandus ex debito. Servies. Græce: enim servitus dicitur. Servitus communis Deo et homini et cuicunque, Græce dicitur. Illa vero quæ soli Deo debetur, latria dicitur: unde idololatria, quæ quod soli Deo debet, idolis dat. Nota diabolum in his vinci in quibus Adam vicit. Quem de gula tentavit, dum de ligno vetito gustare rogavit. De vana gloria, cum dixit Gen. 3.: Eritis sicut dii. De avaritia, cum ait: Scientes bonum et malum.
Luke 6:20Et ipse elevatis oculis in discipulis suis, dicebat: Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei. + 6.20 Et ipse elevatis, etc. Etsi generaliter omnibus loquitur, specialiter in discipulos oculos levat, ut qui intenta cordis aure verbum Dei percipiunt, latius saporis intimi lumen accipiant, quibus os in monte sedens aperit, ut magna proferret in eos, stans in campo oculos dirigit, ut audita patienter intelligant. Beati pauperes, etc. Qui nondum consummatæ virtutis arcem conscendere possunt, generalis interim perfectionis sunt beatitudine perfovendi, ut paulatim ad meliora progressi, dum Domino in planitie stante libenter auscultant, ad hunc quandoque in monte sedentem sublimiter ascendant. Nam quorum cordibus adhuc edomandis insistit, hos quasi stans affatur. Quos longo studio exercitatos et jam dociles invenit, his quasi quietus residens mystica intimat. BEDA. Quod apud Matthæum plenarie per octo beatitudines dicitur in sermone perfectionis ad apostolos in summo montis, hoc apud Lucam, etc., usque ad sed quia fide præstitit, fide præ cæteris meruit principatum.
Luke 22:65Et alia multa blasphemantes dicebant in eum.
Acts 14:22Et cum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros, et orassent cum jejunationibus, commendaverunt eos Domino, in quem crediderunt.
Romans 2:17Si autem tu Judæus cognominaris, et requiescis in lege, et gloriaris in Deo, + 2.17 Si autem tu, etc. Hic Judæos aggreditur, gravius accusans eos de peccatis, eo quod plura haberent auxilia.
Romans 5:3Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus: scientes quod tribulatio patientiam operatur: + 5.3 Tribulatio. Quod tribulatio non tollit patientiam, facit charitas quæ est proprium donum Spiritus sancti. Spem. Id est certitudinem gloriæ futuræ, quæ humanæ rationi vana videtur: sed testimonio virtutis, id est patientiæ vel miraculorum, firmatur.