Apocalypsis 20:1
Et vidi angelum descendentem de cælo, habentem clavem abyssi, et catenam magnam in manu sua. + 20.1 Et vidi angelum. Dicta damnatione Babylonis et Antichristi et pseudo apostolorum, supponit damnationem ipsius diaboli, et præponit causam quare et tempus quo damnabitur: et quis illum poterit vincere, scilicet ille qui in humili adventu potuit illum ligare quantum voluit, glorificatus eumdem omnino destruere poterit. Abyssi. Abyssus tenebrosa vocantur corda impiorum; vel ipse diabolus, quos Dominus sævire permittit et refrenat quando vult.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Luke 8:31Et rogabant illum ne imperaret illis ut in abyssum irent. + 8.31 Et rogabant. Sciebant dæmones per adventum Domini se aliquando in abyssum mergendos: non ipsi futura prædivinantes, sed prophetarum de se dicta recolentes.
Jude 1:6angelos vero, qui non servaverunt suum principatum, sed dereliquerunt suum domicilium, in judicium magni diei, vinculis æternis sub caligine reservavit. + 1.6 Angelos vero. Et vere non sunt imitandi qui Jesum non verum Deum, sed hominem de utroque sexu genitum mentiuntur. Si enim angelis peccantibus non pepercit, nec hominibus superbientibus parcet. Non servaverunt suum principatum. Sic homines, qui non servant principatum quo per gratiam adoptionis filii Dei sunt effecti. Sed relinquunt domicilium, id est unitatem Ecclesiæ, in qua renati sunt, vel sedes regni cœlestis quas accepturi erant, si fidem servarent, et ante judicium graviter et gravius in universali judicio damnabit. Vinculis æternis. Id est superbia et corde impœnitenti. Vel sententia divina quæ eos in perpetuum coarctabit Vel vinculum est cupiditas infimarum rerum, qua vincti ad superiora reverti non possunt.
Revelation 9:1Et quintus angelus tuba cecinit: et vidi stellam de cælo cecidisse in terram, et data est ei clavis putei abyssi. + 9.1 Et quintus angelus. Ordine narrationis et ordine temporis hic angelus dicitur esse quartus. Hic est enim damnatio eorum quos diabolus immittit ad præparandas vias ante faciem Antichristi. Et vidi stellam. Id est flammam hæreticorum de qua pauca dixerat, et quo fomite creverit, exponit. Stellam. Id est diabolum cadentem, et ne quis in locum ejus, id est in paradisum eat, laborantem. Et data est. Abyssus, id est tenebrosi. Puteus, id est profundiores hæretici, quia alios mergunt pravis sententiis. In hos clavem, id est potestatem accipere dicitur, quia tunc non sicut modo a Deo refrenabitur. Vel clavis illa sunt ipsi principes per quos hæretici operantur.
Revelation 18:1Et post hæc vidi alium angelum descendentem de cælo, habentem potestatem magnam: et terra illuminata est a gloria ejus. + 18.1 Et post hæc vidi. In hac sexta visione, agit de ultimis pœnis quas patientur impii in inferno pro singulis peccatis; et primum de Babylone ostendit; postea de bestia et pseudoprophetis; tandem de ipso diabolo in quo finis patet, in quo damnato erit finis. Istam damnationem prosecuturus est, et a Christo prædicatam esse dicit, ut major ei fides habeatur.