Apocalypsis 20:10
et pseudopropheta cruciabuntur die ac nocte in sæcula sæculorum. + 20.10 Die ac nocte. Hoc dicit, respectu gloriæ sanctorum, quæ est dies, et pœnarum suarum, quæ est nox.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 25:46Et ibunt hi in supplicium æternum: justi autem in vitam æternam. + 25.46 In supplicium æternum. Frustra ergo Origenes spondet liberationem post multos annos malis hominibus et ipsis dæmonibus. In supplicium æternum. AUG. Qua in re misericordior profecto fuit Origenes qui et ipsum diabolum atque angelos ejus post graviora pro meritis et diuturniora supplicia ex illis cruciatibus eruendos atque sociandos sanctis angelis credidit. Sed illum et propter hoc et propter alia nonnulla, et maxime propter alternantes sine cessatione beatitudines et miserias et statutis sæculorum intervallis, ab illis ad istas itus ac reditus interminabiles non immerito reprobavit Ecclesia.
Revelation 14:10et hic bibet de vino iræ Dei, quod mistum est mero in calice iræ ipsius, et cruciabitur igne, et sulphure in conspectu angelorum sanctorum, et ante conspectum Agni: + 14.10 Quod mistum. Quasi dicat: Qui non corrrigitur vindicta ejus ad correctionem data, punietur æterna pœna. In calice. Calix est vindicta Dei, ubi desuper merum quod ad correctionem hic vindicat, subtus est fæx, id est damnatio in ultimis. Bibent impii de vino, id est de fæce: quod vinum quia vult ad comparationem meri ostendere turbidum, addit quod mistum est.
Revelation 19:20Et apprehensa est bestia, et cum ea pseudopropheta: qui fecit signa coram ipso, quibus seduxit eos, qui acceperunt caracterem bestiæ, et qui adoraverunt imaginem ejus. Vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardentis sulphure: + 19.20 Vivi missi sunt hi duo. Videlicet Antichristus et sui apostoli majores pœnas patientur quam alii, ad similitudinem illius qui vivus comburitur.
Revelation 20:8Et ascenderunt super latitudinem terræ, et circuierunt castra sanctorum, et civitatem dilectam.