The Bible Software
bible.software › Apocalypsis › Apocalypsis 20 › Apocalypsis 20:11

Apocalypsis 20:11

Et vidi thronum magnum candidum, et sedentem super eum, a cujus conspectu fugit terra, et cælum, et locus non est inventus eis. + 20.11 Et vidi thronum. Dicta destructione diaboli et suorum membrorum, supponit destructionem mundi, ad majorem pœnam impiorum. Competit enim ut destructis malis mundus destruatur, secundum quod ab eis fuerat corruptus. Sæpe locutus de glorificatione sanctorum et de pœnis impiorum, non fecerat mentionem corporum, si deberent glorificari vel puniri; ideo hic aperte ostendit ea.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And I saw a great white throne, and him that sat on it, from whose face the earth and the heaven fled away; and there was found no place for them.

In Context

10et pseudopropheta cruciabuntur die ac nocte in sæcula sæculorum. + 20.10 Die ac nocte. Hoc dicit, respectu gloriæ sanctorum, quæ est dies, et pœnarum suarum, quæ est nox.

12Et vidi mortuos, magnos et pusillos, stantes in conspectu throni, et libri aperti sunt: et alius liber apertus est, qui est vitæ: et judicati sunt mortui ex his, quæ scripta erant in libris, secundum opera ipsorum: + 20.12 Et libri aperti sunt. Libri, id est, divina præcepta quæ qui dimiserunt, scient se pro merito puniri; vel libri sunt conscientiæ singulorum, quæ apertæ omnibus erunt. Alius liber. Id est, Christus, qui tunc omnibus apparebit potens et suis dabit vitam. Vel, liber est præscientia Dei, quia tunc aperte scient mali se non prædestinatos ad vitam quam in mundo existentes sibi promittebant. Ex his quæ scripta erant. Per comparationem sanctorum impii damnabuntur: legent enim ipsi impii in ipsis sanctis quæ agere noluerunt.

Read all of Apocalypsis 20

Cross References

Genesis 18:25Absit a te ut rem hanc facias, et occidas justum cum impio, fiatque justus sicut impius, non est hoc tuum: qui judicas omnem terram, nequaquam facies judicium hoc.

Psalms 9:7Inimici defecerunt frameæ in finem, et civitates eorum destruxisti. Periit memoria eorum cum sonitu; + 9.7 Frameæ. CASS. Virtus diaboli in fine sæculi destruetur. Civitates. Populi ejus. Cum sonitu, id est, clamore maximo, ut fit cum res prosperæ gravi fine clauduntur. Sed e contra Dominus permanet. Finem, AUG. est gladius quem vibrabit in secundo adventu aperte judicans, et qui modo occulte, usque ad quem aliquid valent hostis frameæ, sed tunc penitus deficient. Eorum. CASS. Pluraliter, cum supra inimici singulariter dixit, quia cum plures sunt dæmones, quia tamen in malitia similes sunt, quasi unum. Cum sonitu. AUG. Id est, et strepitus et tumultus impietatis periit: vel, cum impietas evertitur, strepitus fit, quia non venit ad summam pacem, nisi qui magno strepitu cum vitiis pugnavit. Thronum suum. CASS. Judiciariam potestatem, qui in humilitate judicatus est, in majestate judicabit. 1

Psalms 47:8in spiritu vehementi conteres naves Tharsis. + 47.8 In spiritu vehementi, Herodis. Conteres naves-Tharsis. Quia, in Tharso, Ciliciæ naves quæ Magos transposuisse in patriam suam credebantur, confractæ sunt ab Herode. Tharsis. AUG. Cilicia regio a Tharso, etc., usque ad decursis omnibus concludit. Ergo: 1

Psalms 97:2Notum fecit Dominus salutare suum; in conspectu gentium revelavit justitiam suam. + 97.2 Salutare... justitiam. AUG. Qui salvat et justificat. Revelavit. Futura sub velamine prædixerunt prophetæ: sed velamen ablatum est, cum veritas de terra orta est. 1

Daniel 2:35Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, æs, argentum, et aurum, et redacta quasi in favillam æstivæ areæ, quæ rapta sunt vento, nullusque locus inventus est eis: lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus, et implevit universam terram.

Matthew 25:31Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suæ: + 25.31 Cum autem. Tradendus in proximo cruci præmisit gloriam triumphantis, ut secutura scandala hac promissione compensaret. Post parabolas de fine mundi nunc exsequitur Dominus modum futuri judicii.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Apocalypsis 20:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Apocalypsis 20:10Apocalypsis 20Apocalypsis 20:12 →