Apocalypsis 20:2
Et apprehendit draconem, serpentem antiquum, qui est diabolus, et Satanas, et ligavit eum per annos mille: + 20.2 Apprehendit. Id est, peccasse ostendit dum se immunem a peccato ille diabolus occidit. Ligavit eum. Sciendum quod similiter in Abraham et aliis fidelibus diabolus fuit ligatus sicut in istis præsentibus; sed in illis ligavit spes futuri Christi, in istis ipse Christus adveniens ligavit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 1:7Cui dixit Dominus: Unde venis? Qui respondens, ait: Circuivi terram, et perambulavi eam. + 1.7 Cui dixit Dominus, etc. Ibid. Non Dominus, etc., usque ad quod est ad afflictionem bonorum malitiæ suæ æstibus anhelare. Unde venis? GREC. Non quærit a bonis, quia non quærimus nisi quod nescimus, et Dei nescire est reprobare, ut et bonus vir nescire mentiri dicitur, non quod nesciat, sed quod contemnat. Dicere ergo unde venis? vias ejus est quasi incognitas reprobare. Circumivi terram. Per gyrum circumitus, laboris anxietas significatur. Laborans terram circumivit, qui in cœlo quietus non stetit: et non transvolat, sed perambulat, quia a spiritualis potentiæ volatu corruit, pressus nimis gravedine suæ malitiæ. De membris quoque ejus dicitur: In circumitu impii ambulant Psal. 11., id est, in exteriorum labore fatigantur. Diabolus non contra Job, sed in Job medio, contra Deum certat. Unde non prius Job a Deo petiit, sed illum Deus in conspectu ejus laudavit.
Isaiah 27:1[In die illa visitabit Dominus in gladio suo duro, et grandi, et forti, super Leviathan, serpentem vectem, et super Leviathan, serpentem tortuosum, et occidet cetum qui in mari est. + 27.1 In die illa, etc. ID. Tradunt Hebræi diabolum, etc., usque ad ut inducatur gladius super eum. Vectem. HIER. LXX: Fugitivum. Tunc enim fugiet, etc., usque ad serpens autem, quia insidias molliter infundit. Cetum. Hebræi, Tanniu; unde Hebræi fabulabantur Leviathan habitare sub terra et in æthere, Tanniu vero in mari.
Ezekiel 47:5Et mensus est mille, et traduxit me per aquam usque ad renes. Et mensus est mille, torrentem quem non potui pertransire, quoniam intumuerant aquæ profundi torrentis, qui non potest transvadari.
Matthew 19:29Et omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam æternam possidebit. + 19.29 Centuplum. Id est, qui carnalia pro Domino dimiserit, spiritualia accipiet quæ comparatione et merito sui ita erunt, quasi parvo numero centenarius comparetur. Marcus ait: Centies tantum nunc in tempore hoc cum persecutionibus fratres et sorores, et in futuro vitam æternam Marc. 10., id est, in hac vita persecutionibus plena gaudium regni degustant, et omnium electorum sincera dilectione fruuntur. Sed quia multi tepescunt vel retrocedunt, subdit: Multi autem erunt primi Luc. 15., etc.
Luke 11:20Porro si in digito Dei ejicio dæmonia: profecto pervenit in vos regnum Dei. + 11.20 Porro, si in digito. Filius dicitur manus vel brachium Patris: Spiritus sanctus dicitur digitus propter differentiam variorum donorum, quæ per Spiritum sanctum hominibus dantur, sicut digiti inter se discreti sunt: nec nocet inæqualitas membrorum. Licet enim brachium majus sit digito, tamen brachium cum digito unum est corpus. Hoc digito scripta est lex in tabulis. Hunc digitum magi confessi sunt in Ægyto. Profecto pervenit, etc., regnum. Id est, judiciaria potestas Dei: qua bonos a malis secernet in die judicii. Vel, Regnum, id est, superna beatitudo. Quasi dicat: Si in Spiritu Dei ejicio dæmonia, sine dubio sciatis aditum regni cœlestis patefactum credentibus.
John 16:11De judicio autem, quia princeps hujus mundi jam judicatus est. + 16.11 De judicio. Quia si damnatum illum sequuntur cum eo damnantur, et ne sibi credant parci terrentur supplicio illius superbi.