The Bible Software
bible.software › Apocalypsis › Apocalypsis 20 › Apocalypsis 20:3

Apocalypsis 20:3

et misit eum in abyssum, et clausit, et signavit super illum ut non seducat amplius gentes, donec consummentur mille anni: et post hæc oportet illum solvi modico tempore. + 20.3 Et misit eum, etc. Quia ejectus a fidelibus, in malis cœpit dominari atrocius: sic legitur in Evangelio, quod intravit in porcos. Signavit super illum, etc. Id est sigillum posuit, scilicet signum crucis, quod eum sic superat, ut a fidelibus repellat. Et post hæc oportet, etc., ut recipiat potestatem quam habuit ante adventum Christi.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And cast him into the bottomless pit, and shut him up, and set a seal upon him, that he should deceive the nations no more, till the thousand years should be fulfilled: and after that he must be loosed a little season.

In Context

2Et apprehendit draconem, serpentem antiquum, qui est diabolus, et Satanas, et ligavit eum per annos mille: + 20.2 Apprehendit. Id est, peccasse ostendit dum se immunem a peccato ille diabolus occidit. Ligavit eum. Sciendum quod similiter in Abraham et aliis fidelibus diabolus fuit ligatus sicut in istis præsentibus; sed in illis ligavit spes futuri Christi, in istis ipse Christus adveniens ligavit.

4Et vidi sedes, et sederunt super eas, et judicium datum est illis: et animas decollatorum propter testimonium Jesu, et propter verbum Dei, et qui non adoraverunt bestiam, neque imaginem ejus, nec acceperunt caracterem ejus in frontibus, aut in manibus suis, et vixerunt, et regnaverunt cum Christo mille annis. + 20.4 Et vide sedes. Ligato diabolo, vidi solutos fideles, et minores prælatis suis obedire paratos, et prælatos judicare subditos. Vidi in tempore ligationis Ecclesiam ad bene operandum ita solutam, et hoc eodem tempore, illos qui pro Christo moriuntur vidi statim in gloriam intrare, nunquam ad inferos descendere, sicut Abraham et cæteri prophetæ descenderunt, quamvis justi fuerunt. Et animas decollatorum. Et vidi similiter animas eorum qui non adoraverunt. Et vixerunt. Et non dico vivent et regnabunt in futuro, sed etiam in hoc præsenti, scilicet ex quo interfecti sunt vixerunt et regnaverunt cum Christo.

Read all of Apocalypsis 20

Cross References

Daniel 6:17Allatusque est lapis unus, et positus est super os laci: quem obsignavit rex annulo suo, et annulo optimatum suorum, ne quid fieret contra Danielem.

Matthew 27:66Illi autem abeuntes, munierunt sepulchrum, signantes lapidem, cum custodibus. + 27.66 Munierunt sepulcrum. Diligentia eorum nostræ profuit fidei. Nam quanto amplius servabatur, tanto magis virtus resurrectionis ostenditur.

2 Corinthians 11:13Nam ejusmodi pseudoapostoli sunt operarii subdoli, transfigurantes se in apostolos Christi. + 11.13 Transfigurantes se. Ad tentandum eos quos ita erudire opus est. Vel ad decipiendum prout justum est. Ad hoc magna Dei misericordia necessaria est, ne quisquam cum angelos bonos amicos se habere putat, habeat malos dæmones, fictos amicos; eosque tanto nocentiores, quanto astutiores ac fallaciores patitur inimicos.

2 Peter 3:8Unum vero hoc non lateat vos, carissimi, quia unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus. + 3.8 Unum vero hoc. Probato quod judicium vere erit, ostendit quam efficax futurem sit. Si dicitur vobis a pseudo: Quod vultis potestis facere, quia tantum tempus restat usque ad diem judicii, quod ex longinquitate temporis judex scire multa non poterit; non credatis eis, quia quidquid potest fieri mille annis, ita videt, sicut illud quod fit una die. Si dicunt: Mille annis, pœnitendo non assequemini veniam delictorum; non credatis: quia unus dies veræ pœnitentiæ tantum valet ad salutem, quantum mille anni, sicut latroni. Sicut mille anni. BEDA. In agnitione divinæ virtutis, etc., usque ad unde et recte subjungitur:

Revelation 13:14Et seduxit habitantes in terra propter signa, quæ data sunt illi facere in conspectu bestiæ, dicens habitantibus in terra, ut faciant imaginem bestiæ, quæ habet plagam gladii, et vixit.

Revelation 17:2cum qua fornicati sunt reges terræ, et inebriati sunt qui inhabitant terram de vino prostitutionis ejus. + 17.2 Inebriati sunt, etc. Sicut ebrius nihil timet, sic terrenis inhærentes intantum excæcabuntur amore terræ, ut nec Deum diligant, nec pœnas timeant.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Apocalypsis 20:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Apocalypsis 20:2Apocalypsis 20Apocalypsis 20:4 →