Apocalypsis 20:4
Et vidi sedes, et sederunt super eas, et judicium datum est illis: et animas decollatorum propter testimonium Jesu, et propter verbum Dei, et qui non adoraverunt bestiam, neque imaginem ejus, nec acceperunt caracterem ejus in frontibus, aut in manibus suis, et vixerunt, et regnaverunt cum Christo mille annis. + 20.4 Et vide sedes. Ligato diabolo, vidi solutos fideles, et minores prælatis suis obedire paratos, et prælatos judicare subditos. Vidi in tempore ligationis Ecclesiam ad bene operandum ita solutam, et hoc eodem tempore, illos qui pro Christo moriuntur vidi statim in gloriam intrare, nunquam ad inferos descendere, sicut Abraham et cæteri prophetæ descenderunt, quamvis justi fuerunt. Et animas decollatorum. Et vidi similiter animas eorum qui non adoraverunt. Et vixerunt. Et non dico vivent et regnabunt in futuro, sed etiam in hoc præsenti, scilicet ex quo interfecti sunt vixerunt et regnaverunt cum Christo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Daniel 2:44In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus cæli regnum, quod in æternum non dissipabitur, et regnum ejus alteri populo non tradetur: comminuet autem, et consumet universa regna hæc, et ipsum stabit in æternum.
Daniel 7:18Suscipient autem regnum sancti Dei altissimi, et obtinebunt regnum usque in sæculum, et sæculum sæculorum.
Daniel 7:27Regnum autem, et potestas, et magnitudo regni, quæ est subter omne cælum, detur populo sanctorum Altissimi: cujus regnum, regnum sempiternum est, et omnes reges servient ei, et obedient.
Matthew 17:10Et interrogaverunt eum discipuli, dicentes: Quid ergo scribæ dicunt, quod Eliam oporteat primum venire? + 17.10 Quod Eliam oporteat, etc. Traditio Pharisæorum est juxta Malachiam prophetam, quod Elias veniet ante adventum Salvatoris, et reducet corda patrum ad filios et filiorum ad patres, et restituet omnia in antiquum statum. Æstimant ergo apostoli transformationem gloriæ ultimam hanc esse quam viderant et dicunt. Si jam venisti in gloria, quomodo præcursor tuus non apparet, maxime quia et Eliam viderant recessisse.
Matthew 24:10Et tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent, et odio habebunt invicem.
Mark 6:27sed misso spiculatore præcepit afferri caput ejus in disco. Et decollavit eum in carcere, + 6.27 Caput ejus in disco. ID. Caput legis quod est Christus, a corpore abscinditur, etc., usque ad Christus autem, qui est lux mundi, cum incipiunt crescere dies.