Apocalypsis 20:5
Ceteri mortuorum non vixerunt, donec consummentur mille anni. Hæc est resurrectio prima. + 20.5 Cæteri vero mortuorum non vixerunt, id est, æternas patientur pœnas, et in hoc præsenti, quia statim moriuntur. Hæc est resurrectio. Quod diabolus ita ligatus est, et quod a peccatis resurgunt homines, et quod ipsis mortuis statim animæ fruuntur æterna requie, est prima resurrectio et potissima. Prima. Ad differentiam illius quæ erit simul in anima et corpore, hæc dicitur prima. Qui habet partem. Si omnes perfecti esse non possunt, nec in eadem claritate futuri sunt. Secunda mors, id est, damnatio æterna, quæ erit in corpore et in anima reproborum, non apprehendet electos, qui in nullo unquam augentur. Sed erunt sacerdotes, id est æternas laudes offerentes Divinitati et humanitati.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Luke 14:14et beatus eris, quia non habent retribuere tibi: retribuetur enim tibi in resurrectione justorum. + 14.14 In resurrectione. Cum omnes resurrecturi sint, tamen singulariter et quasi propria dicitur resurrectio justorum, qui in ea sunt immutandi.
Philippians 3:11si quo modo occurram ad resurrectionem, quæ est ex mortuis: + 3.11 Occurram. Deo tribuens quæ mihi tribuit, per hoc venturus ad resurrectionem. Vel, occurram Christo in judicio quod sanctorum est tantum, veniens prius ad resurrectionem veram et gloriosam, quæ non est inter mortuos, sed longe ex mortuis: quia licet omnes resurgant in die judicii, soli tamen justi gloriose immutabuntur, et occurrent Domino in æra deportati ab angelis. Impii vero manebunt in terra quousque percipiant terribilem sententiam judicis. Non quod jam acceperim. Hoc dicit de se, ne illi quos laudat, ut homines extollantur, sed laborem adderent, ut ipse facit qui tantus est. Sequor autem, etc. Non passibus corporis, sed mentis affectibus et vitæ moribus, ut possim esse perfectus justitiæ possessor: qui recto itinere de die in diem spirituali renovatione proficiens, jam perfectus sum ejusdem justitiæ viator. Perfectus enim erat viator, sed nondum ipsius itineris perfectione perventor. Si quo modo comprehendam. Hoc dicit quia difficile est. Et ne videatur superfluum tot pati, cum fidem et alia bona habeat, subdit: Merito pro illa gloria tantum laboro, quia Non dico quod jam acceperim aliquid: quia si quid gloriæ accepi, nihil est ad comparationem futuræ. Aut si quid accepi, ut de cognitione Christi, non dico quod in illa perfectus sim. Et si ita de me. quid me qui de aliis?
Revelation 11:15Et septimus angelus tuba cecinit: et factæ sunt voces magnæ in cælo dicentes: Factum est regnum hujus mundi, Domini nostri et Christi ejus, et regnabit in sæcula sæculorum. Amen. + 11.15 Et septimus angelus, etc. Sex tubæ priores, sæculi præsentis ætatibus comparatæ, varios bellorum Ecclesiæ denuntiavere concursus; septima vero sabbati æterni nuntia, victoriam tantum et imperium veri Regis indicat. Factum. Qui prius vilis erat et abjectus jam regnat, coronans bonos, et malos condemnans. Et regnabit. Id est permanebit regnum ipsius in sempiternum, non ut quidam hæretici putant sanctos post definitum tempus in mundi vitam redituros.
Revelation 20:8Et ascenderunt super latitudinem terræ, et circuierunt castra sanctorum, et civitatem dilectam.