Apocalypsis 20:7
Et cum consummati fuerint mille anni, solvetur Satanas de carcere suo, et exibit, et seducet gentes, quæ sunt super quatuor angulos terræ, Gog, et Magog, et congregabit eos in prælium, quorum numerus est sicut arena maris. + 20.7 De carcere. Id est, de cordibus reproborum, in quibus modo ligatus est, ne pro velle sæviat. Magog. Id est detectos, id est omnes persecutores diabolum in se tegentes, et tandem ad apertam persecutionem procedentes. Vel ad litteram has duas gentes prius seducet, et per eas ad alios procedet. Et circumierunt castra sanctorum, id est eosdem sanctos in virtutibus munitos et unanimes in hoc bello.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And when the thousand years are expired, Satan shall be loosed out of his prison,
In Context
8Et ascenderunt super latitudinem terræ, et circuierunt castra sanctorum, et civitatem dilectam.
Cross References
Revelation 20:2Et apprehendit draconem, serpentem antiquum, qui est diabolus, et Satanas, et ligavit eum per annos mille: + 20.2 Apprehendit. Id est, peccasse ostendit dum se immunem a peccato ille diabolus occidit. Ligavit eum. Sciendum quod similiter in Abraham et aliis fidelibus diabolus fuit ligatus sicut in istis præsentibus; sed in illis ligavit spes futuri Christi, in istis ipse Christus adveniens ligavit.