Apocalypsis 20:8
Et ascenderunt super latitudinem terræ, et circuierunt castra sanctorum, et civitatem dilectam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 13:5Et Philisthiim congregati sunt ad præliandum contra Israël, triginta millia curruum, et sex millia equitum, et reliquum vulgus, sicut arena quæ est in littore maris plurima. Et ascendentes castrametati sunt in Machmas ad orientem Bethaven.
2 Chronicles 18:21At ille respondit: Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus. Dixitque Dominus: Decipies, et prævalebis: egredere, et fac ita.
Jeremiah 33:22Sicuti enumerari non possunt stellæ cæli, et metiri arena maris, sic multiplicabo semen David servi mei, et Levitas ministros meos.]
Hebrews 11:12Propter quod et ab uno orti sunt (et hoc emortuo) tamquam sidera cæli in multitudinem, et sicut arena, quæ est ad oram maris, innumerabilis. + 11.12 Ab uno. Utero, vel Abraham emortuo. Emortuum dicit ad opus concipiendi Saræ uterum, quantum ad virum seniorem; vel dicit ipsum Abraham ad opus generandi emortuum, quantum scilicet ad seniorem feminam. Tanquam sidera. Hoc dicit quantum ad bonos, id est qui luce virtutum et multitudine comparantur sideribus. Et sicut arena. Hoc dicit quantum ad malos, id est qui instabilitate et numero comparantur arenæ. Mare est ipsa gentilitas: ora, ritus ejus; cui propinqui facti sunt aliqui Judæi, non tamen in gentilitate.
Revelation 20:3et misit eum in abyssum, et clausit, et signavit super illum ut non seducat amplius gentes, donec consummentur mille anni: et post hæc oportet illum solvi modico tempore. + 20.3 Et misit eum, etc. Quia ejectus a fidelibus, in malis cœpit dominari atrocius: sic legitur in Evangelio, quod intravit in porcos. Signavit super illum, etc. Id est sigillum posuit, scilicet signum crucis, quod eum sic superat, ut a fidelibus repellat. Et post hæc oportet, etc., ut recipiat potestatem quam habuit ante adventum Christi.