Revelation 21:20
quintum, sardonyx: sextum, sardius: septimum, chrysolithus: octavum, beryllus: nonum, topazius: decimum, chrysoprasus: undecimum, hyacinthus: duodecimum, amethystus. + 21.20 Sardonyx. ID. Quintus tricolor, niger in imo, candidus, etc., usque ad quod quinque sensibus agitur, quinta dicitur. Sardius. Sextus sanguinei coloris unicolor, martyrii gloriam significat. Sextus quia sexta feria crucifixus est Christus. Vel Sardius rubeæ terræ habens speciem, significat sanctos qui licet cum mentis sublimes intellectu, tamen fragilitatis suæ recordantur attendentes se filios Adæ, qui rubra terra dicitur, qui sexta die factus est, unde et sardius sextus inducitur. Beryllus. BED. Octavus est prædicantium operatio. Lucet beryllus, etc., usque ad cura terrenæ administrationis ad pallorem activæ vitæ redeuntes. Topazius. Nonus ponitur hic lapis, quia rarior et pretiosior, et habet duos colores ex auro et ætherea claritate, maxime lucens cum splendore solis tangitur, superans omnium gemmarum claritates, in aspectum suum singulariter provocans aspicientes, quem si plus polis, obscuras: si naturæ relinquis, clarior est: et nihil est charius regibus inter divitias. Contemplativam vitam significat, quam sancti reges omnibus operum divitiis et gemmis virtutum præferunt et in eam maxime aspectus suos dirigunt, et tanto amplius, quanto frequentius divina illustrantur gratia. Ex interna charitate color aureus, ex dulcedine contemplationis æthereus, quæ ex attritu sæculi semper obscurascit, vix enim potest quis simul doloribus attingi, et tranquilla mente cœli gaudia intueri. Vel si polis, quod si dignitatibus sæculi honoras eos, et ornas, obscuras: quia contemplationi minus vacant, vel minori meritis fiunt. Et sicut in octavo est activa vita, sic in nono contemplativa quæ est angelorum, quorum sunt novem ordines. Dicunt quidam quod omnium lapidum colores habet, unde et nomen habet, quia pan, id est omne. Et invenitur in insula Ægypti, quæ dicitur Topazon, significat sanctos omnibus coloribus virtutum fulgidos. Chrysoprasus. In India nascitur viridis aureæque misturæ. Quidam etiam purpureus cum guttis aureis, significat eos qui virorem æternæ patriæ charitate merentur, et aliam purpuream martyrii ostendunt, et quia exemplum Domini sequuntur, in India, id est, prope ortum solis sunt, et cum Christo regnare exspectant. In denario numero sunt, decalogus impletur per dilectionem, quæ non finitur. Igitur in chrysopraso opus martyrii signatur et præmium. Chryson, aurum: prasos, porrum dicitur. Hyacinthus. Undecimus est hic lapis, cum ære mutatur in sereno perspicuus, in nubilo obscurus, significat discretissimos doctores omnibus qualitatibus, moribus, ætatibus, intellectibus se contemperantes. Amethistus. Duodecimus lapis est purpureus, misto colore violæ et rosæ quasdam flammulas de se effundens. Purpureus color, significat cœlestis regni habitus, angelicæ societatis principatum ad quem venturi sunt sancti. Viola humilem sanctorum verecundiam cum odore bonæ operationis. Rosa pretiosam mortem martyrum, qui non modo inter se, sed etiam ad inimicos et persecutores flammas charitatis emittunt. Significat igitur amethistus cœlestis regni semper memoriam in cordibus humilium, et illam egregiam virtutem, ut etiam pro inimicis orent, et de salute eorum curent, quæ est virtus virtutum. Colorum varietas virtutum multiplicitas.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 28:19Non adæquabitur ei topazius de Æthiopia, nec tincturæ mundissimæ componetur. + 28.19 Non adæquabitur ei topazius. Pro eo quod omni colore resplendet, etc., usque ad quod ostendit dum subdit: Nec tincturæ mundissimæ. Mundissimæ tincturæ sunt qui humiliter custodiunt supervenientem in se virtutum gratiam. Tincti enim non essent, si sanctitatem naturaliter habuissent.