Apocalypsis 22:11
Qui nocet, noceat adhuc: et qui in sordibus est, sordescat adhuc: et qui justus est, justificetur adhuc: et sanctus, sanctificetur adhuc. + 22.11 Qui nocet, noceat adhuc. Quia posset objici quod malum esset prophetare malis, cum gravius essent inde puniendi, dictum est sibi, ne ideo cesset, quia justum est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
10Et dicit mihi: Ne signaveris verba prophetiæ libri hujus: tempus enim prope est.
12Ecce venio cito, et merces mea mecum est, reddere unicuique secundum opera sua.
Cross References
Job 17:9Et tenebit justus viam suam, et mundis manibus addet fortitudinem. + 17.9 Et tenebit justus viam suam. Quia considerato hypocrita dum illum ex perversa voluntate obtinere ea quæ mundi sunt intuetur, ipse ad amorem cœlestium robustius stringitur. Sciens, quia bonis desideriis præmia æterna non deerunt: dum et pravis et duplicibus cordibus bona temporalia non negantur. Et mundis manibus addet fortitudinem. Quia videns perversorum terrenam gloriam, etc., usque ad quæ sibi cum reprobis communia esse non possunt.
Proverbs 1:24Quia vocavi, et renuistis; extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret:
Proverbs 14:32In malitia sua expelletur impius: sperat autem justus in morte sua.
Ezekiel 3:27Cum autem locutus fuero tibi, aperiam os tuum, et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Qui audit, audiat, et qui quiescit, quiescat: quia domus exasperans est.
Matthew 5:6Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam: quoniam ipsi saturabuntur. + 5.6 Beati qui esuriunt. Amatores verbi boni, quibus non satis est quod justi sunt, sed semper sitiunt opus justitiæ. Justitia est sua cuique tribuere, sibi, et proximis, et Deo. Hæc justitia non plene implebitur, donec Deus sit omnia in omnibus: ideo hic possumus esurire, non saturari. Justitiæ lumen est misericordia, misericordiæ virtus justitia; hæc misericordia eget spiritu consilii, sine quo nemo circumspecte miseretur. Initium est sui misereri, finis est pro alio mori. Ordo enim est miserendi ut unusquisque incipiat a se. Finem Christus insinuat, pro peccatoribus mortuus ex misericordia.
Matthew 21:19Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam: et nihil invenit in ea nisi folia tantum, et ait illi: Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Et arefacta est continuo ficulnea. + 21.19 Fici arborem. Sicut multa dixit in parabolis, ita et fecit. Cur enim in ficu fructum quæreret, cujus tempus nondum esse quilibet sciret, et ob id æternæ sterilitati damnaret, nisi quia plebem quam docebat verbo terruit hic facto; ne quis habens folia, id est verba justitiæ sine fructu operum, mereatur excidi. Folia. Traditiones Pharisæorum sine fructu veritatis, unde alius evangelista: nondum erat tempus salvationis Isræl, eo quod populus gentium nondum subintrasset, vel quia præteriit tempus fidei, cum spretus ad gentes transiit. Nunquam ex te fructus. Non facit injuriam creator possidenti, si creatura sua ad arbitrium suum utitur, et ad utilitatem aliorum.