Apocalypsis 22:14
Beati, qui lavant stolas suas in sanguine Agni: ut sit potestas eorum in ligno vitæ, et per portas intrent in civitatem. + 22.14 Beati qui lavant, etc. Quia dixerat: Nocens noceat, sordens sordescat, ne aliquis malus diceret: Cum sim malus, quare me pœniteret? dicit. Non solum beati sunt qui majorem respuunt persecutionem, sed etiam illi qui contaminaverunt stolas suas quas in baptismo acceperunt, si deinde laverint eas, et eos peccasse pœniteat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
13Ego sum alpha et omega, primus et novissimus, principium et finis.
Cross References
Psalms 112:1Alleluja. [Laudate, pueri, Dominum; laudate nomen Domini. + 112.1 Alleluia CASS. Quia merito laudandus, qui merito humilitatis gentes assumit, titulum psalmi exponit. Alleluia enim, ut diximus, interpretatur laudate Dominum, qualiter et psalmus incipit. Laudate. ID. Primo monet Propheta devotos, ut laudent jugiter, et ubique prædicent. Secundo ipse facit, quod monet alios, id est, laudat Deum ibi: Quis sicut Dominus I Cor. 14.? Ad laudem ergo monens ostendit, qui et quem, et quandiu, et ubi, et quare laudent, dicit. Pueri. Non sensu, sed malitia, maxime superbia, id est, humiles, unde, Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote, ut mentibus perfecti sitis. AUG., CASS. Laudate Dominum, pueri, simplices et puri, qui debent laudare. 1
Isaiah 56:1[Hæc dicit Dominus: Custodite judicium, et facite justitiam, quia juxta est salus mea ut veniat, et justitia mea ut reveletur. + 56.1 Hæc dicit Dominus. Custodite judicium. HIER. Terminato gentium vaticinio, quæ in adventu Christi de saliuncula et urtica in abietem myrtumque mutantur: loquitur ad auditores illius temporis, ut se parent ad adventum Salvatoris, qui est misericordia et justitia. Custodite judicium. ID. Non accipientes personam in judicio. Domini enim judicium est, qui judicat judicantes bona.
Matthew 7:21Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum cælorum: sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse intrabit in regnum cælorum. + 7.21 Non omnis qui dicit. Sicut cavendi sunt qui habent speciem bonæ vitæ propter dogma nequitiæ, sic et hic econtrario qui, cum integræ fidei et doctrinæ sint, turpiter vivunt. Utrumque enim necesse est, ut et opus sermone et sermo operibus comprobetur. Qui dicit: Domine, Domine. Iter regni Dei est obedientia, non nominis nuncupatio. Non est hoc illud vere et proprie dicere ubi prolatio discordat a voluntate. De quo Apostolus ait: Nemo potest dicere: Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto I Cor. 12..
John 4:12Numquid tu major es patre nostro Jacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit, et filii ejus, et pecora ejus? + 4.12 Nunquid tu. Alienigena Jacob patrem suum vocat, quia ipsa sub lege Moysi vixerat, et prædium quod Jacob filio suo dederat, possidebat. AUG. Vasculum cupiditas, aqua voluptas, reficitur, non exstinguitur. Et ipse ex eo. De puteo bibunt homines et pecora, et similiter de ratione, quasi depravata et obscurata magno labore foditur et exercetur: bibunt autem quidam ut homines qui ea ratione ad bonum utuntur, ut sancti. Quidam ut pecora, qui utuntur ea ad malum ut philosophi.
John 10:9Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur: et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet. + 10.9 Si quis. Hic evidenter ostendit, non solum pastorem, sed et oves intrare per ostium. Et ingredietur. Intus bene cogitando, egredietur extra exemplo aliorum bene operando. Vel ingredietur in Ecclesiam, ut hic vivat per fidem. Unde post dicit: Ut vitam habeant. Et egredietur de ista vita, ut in æternum vivat. Unde post et abundantius habeat vitam et pascua inveniet ingrediens et egrediens.
John 14:15Si diligitis me, mandata mea servate: + 14.15 Si diligitis me. Quomodo monet diligere et servare mandata, ut accipiant spiritum, quem nisi habeant non possunt diligere et servare? Sed quod habebant minus occulte, accepturi erant amplius manifeste, ut eis innotesceret quod habebant.