Apocalypsis 22:16
Ego Jesus misi angelum meum testificari vobis hæc in ecclesiis. Ego sum radix, et genus David, stella splendida et matutina. + 22.16 Ego Jesus. Commendavit Joannes librum, per angelum, per sui dignitatem, modo etiam per auctoritatem ipsius Christi. Quasi dicat: Omnes audientes sciant quod ego Jesus misi angelum meum testificari vobis hæc. Stella splendida. Clara stella, id est, magna charitas annuntians diem, id est futuram beatitudinem, per meam resurrectionem in mane factam
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 24:17Videbo eum, sed non modo: intuebor illum, sed non prope. Orietur stella ex Jacob, et consurget virga de Israël: et percutiet duces Moab, vastabitque omnes filios Seth. + 24.17 Videbo eum, sed non modo. Alia littera: Ostendam ei, et non modo. Beatificabo et non appropinquat. Hæc ad illos quorum personam gerit referuntur. Quia doctores legis et scribæ ostendunt Christum in lege et prophetis promissum, sed non modo; id est quando venit, sed cum plenitudo gentium introierit, tunc ostendent, tunc beatificabunt, modo blasphemant. Sed tempus quo hæc futura sunt, longe est et in fine sæculi. Ideo ait: Ostendam illi, id est populo, qui tunc salvabitur, sed non modo. Non modo, cum ista loquor: Quia ubi venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum Gal. 4.. Orietur stella ex Jacob. ORIG. De hac stella, etc., usque ad ut utrumque evidenter prophetatum appareat. Et percutiet duces, principatus et potestates affigens cruci Col. 2.. Aliter non potest salvare Moabitas, nisi prius vastasset duces impietatis. Vastabitque omnes. ORIG. Et prædabitur omnes filios Seth. Iste est Seth filius Adam, etc., usque ad de morte revocavit ad vitam. Et erit Idumæa possessio ejus. ID. Et erit Edom hæreditas ei, Esau inimicus ejus, etc. Edom idem est qui Esau, etc., usque ad per obedientiam spiritus consors futuræ hæreditatis existet.
Zechariah 6:12et loqueris ad eum, dicens: Hæc ait Dominus exercituum, dicens: Ecce vir, Oriens nomen ejus, et subter eum orietur, et ædificabit templum Domino.
Matthew 2:2dicentes: Ubi est qui natus est rex Judæorum? vidimus enim stellam ejus in oriente, et venimus adorare eum. + 2.2 Ubi est, qui natus est rex, etc. Confusio Judæorum est, ubi Christi nativitatem a gentibus discunt, et si non credunt, inexcusabiles sunt. Vidimus enim stellam. Hæc stella Dominicæ nativitatis nuntia nunquam prius apparuit, sed eam tunc puer creavit, et Magis deputavit: quæ mox peracto officio esse desiit. Christum nondum loquentem muta stella prædicat, postea loquentem apostoli nuntiaverunt Judæis, tanquam ratione utentibus; substantia rationalis, id est, angelus ortum Christi nuntiavit. Magos vero primitias gentium nondum ratione utentium irrationalis, id est stella, perduxit. Pastoribus angeli, Magis stella, utrisque tamen loquitur lingua cœlorum, quia jam cessabat lingua prophetarum. Utrum stella orta sit in oriente, an ipsi ibi positi natam ad occidentem viderint, ambiguum est. Potuit enim nasci in oriente, et eos in Jerusalem perducere. Sed dum humanum quasi ex lege quærunt auxilium, divino deseruntur. Per stellam intellexerunt eum in Judæa natum, et ideo Jerusalem veniunt, ubi locum discentes tunc aggressi iter primum habent stellam præviam quam recognoscunt. Allegorice. Stella est illuminatio fidei quæ ad Christum ducit. Dum divertunt ad Judæos, eam amittunt: quia dum a malis consilium quærunt, veram illuminationem perdunt. LEO. Sequuntur tres viri superni luminis ductum et prævii fulgoris indicium intenta contemplatione comitantes, ad agnitionem veritatis, etc., usque ad ut eos tantæ visionis mysterium non lateret, et quod oculis ostendebatur insolitum, animis non esset obscurum.
Matthew 22:42dicens: Quid vobis videtur de Christo? cujus filius est? Dicunt ei: David. + 22.42 De Christo. Sive venit, sive futurum creditis, quem purum hominem asseritis.
Luke 1:78per viscera misericordiæ Dei nostri, in quibus visitavit nos, oriens ex alto:
Romans 1:3de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem, + 1.3 Qui factus est ei. Qui factus secundum carnem, opere sancti Spiritus de virgine, id est natus. Impietati hæreticorum occurritur, qui obtuso corde capitulum hoc intelligentes, Christum tantum hominem accipiunt. Addendo ergo, secundum carnem, divinitati suam dignitatem reservavit, in qua Christus Dei Verbum est, per quem facta sunt omnia. AUG. Qui erat, etc., usque ad ut carnalibus congruenter appareret, indutum. ID. Expos. in hanc epist. Christus ergo una persona est geminæ substantiæ: nec tamen Deus et homo pars hujus personæ dici potest: alioquin Filius Dei, antequam formam servi susciperet, non erat totus, et crevit cum homo divinitati ejus accessit.