The Bible Software
bible.software › Apocalypsis › Apocalypsis 22 › Apocalypsis 22:2

Apocalypsis 22:2

In medio plateæ ejus, et ex utraque parte fluminis, lignum vitæ, afferens fructus duodecim per menses singulos, reddens fructum suum et folia ligni ad sanitatem gentium. + 22.2 Et ex utraque. Circa flumen, id est, in hac vita habemus lignum vitæ, id est corpus et sanguinem Christi, in quibus reficimur ultra flumen, id est, in futuro habebimus ipsum præsentem. Vel per circa flumen, accipiamus tempus ante baptismum, per ultra, illud quod fuit post baptismum, ut denotemus fideles et in veteri et in nova lege salvatos per Christum, quod significavit Moyses qui duxit filios Isræl usque ad flumen Jordanis, et Jesus filius Nave, qui de flumine Jordanis duxit eos in terram promissionis. Lignum vitæ. Quasi dicat: Ipse refectionem dat, ipse etiam dat eis qui pararent eos quibus ipse reddat. Fructus. Id est prophetas et apostolos in fidem Trinitatis per quatuor mundi partes fructificantes. Et folia ligni. Quasi dicat: Et quod Christus reddet fructum, hoc erit sic, quod apostoli, et post eos alii etiam spargent folia ipsius Christi.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

In the midst of the street of it, and on either side of the river, was there the tree of life, which bare twelve manner of fruits, and yielded her fruit every month: and the leaves of the tree were for the healing of the nations.

In Context

1Et ostendit mihi fluvium aquæ vitæ, splendidum tamquam crystallum, procedentem de sede Dei et Agni. + 22.1 Et ostendit. Postquam situm civitatis, dignitatem ejus, et muros et fundamenta ostendit, describit refectionem quam Deus civitati præbuit, et in præsenti, maxime in futuro. In præsentia Deitatis vel imitatione vitæ Agni, qui proposuit nobis in se exemplum. Fluvium. Id est aquam fluentem, id est æternam beatitudinem. In specie aquæ notatur ablutio baptismi, qua ad istam beatitudinem pervenitur. De sede Dei. Id est de illis in quibus principaliter sedebit Deus, quia in illis maxime est, et per instructionem eorum minores coronabuntur.

3Et omne maledictum non erit amplius: sed sedes Dei et Agni in illa erunt, et servi ejus servient illi.

Read all of Apocalypsis 22

Cross References

Genesis 2:9Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu, et ad vescendum suave lignum etiam vitæ in medio paradisi, lignumque scientiæ boni et mali. + 2.9 Produxitque Dominus lignum etiam vitæ. AUG., Ibid., c. 4 De sapientia dicitur: Lignum vitæ his est qui apprehenderint eam. Sed est Hierusalem æterna in cœlis, etc., usque ad quæ res suis temporibus gestas narravit. Lignum etiam vitæ, etc. BEDA, in Hexæm., tom. 3, col. 13 In altero hominis signum obedientiæ quam debebat: in altero sacramentum vitæ æternæ, quam obediendo mereretur. Lignum vitæ dictum, quia divinitus accepit, ut qui ex eo manducaret, corpus ejus stabili sanitate firmaretur, nec ulla infirmitate vel ætate in deterius vel in occasum laberetur. STRAB. Historice. Lignum vitæ hanc naturaliter virtutem habebat, ut qui ex ejus fructu comederet, perpetua soliditate vestiretur, nulla infirmitate, vel anxietate, vel senii lassitudine, vel imbecillitate fatigandus. Lignumque scientiæ boni et mali. AUG. ubi supra, c. 6 Erat corporale sicut aliæ arbores, nec cibo noxium, etc., usque ad quæ transgressionem secuta est. Lignum scientiæ boni et mali. AUG., lib. II de Gen. contra Manich., c. 10 Animæ medietas et ordinata integritas signatur, quod in medio paradisi plantatum, et scientiæ boni et mali dictum: quia anima, quæ debet in Deum extendi, si Deo deserto ad se conversa fuerit, et potentia sua sine Deo frui voluerit, pœna sequente experiendo discit quid sit inter bonum quod deseruit, et malum quo cecidit: et hoc erit ei gustasse de ligno scientiæ boni et mali.

Psalms 147:3Qui posuit fines tuos pacem, et adipe frumenti satiat te. + 147.3 Adipe frumenti. ID. Pane qui de cœlo descendit: in mundo carne clausus est, sola fide cognitus, tunc videbitur sicut est. 1

Isaiah 6:10Excæca cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus claude: ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et corde suo intelligat, et convertatur, et sanem eum.] + 6.10 Excæca, etc. ID. Cui simile, etc., usque ad nec est Dei crudelitas, sed misericordia, infidelibus excæcatis, humiles illuminare. Et convertatur. Quamvis grave peccatum sit, si convertatur quis, potest salvari: sed hi pro magnitudine sceleris, pœnitentia sunt indigni.

Jeremiah 17:14Sana me, Domine, et sanabor: salvum me fac, et salvus ero: quoniam laus mea tu es. + 17.14 Sana me, Domine. ID. Multi medici curaverunt, etc., usque ad curari et sanari cupit, cujus vera laus et vera medicina.

Ezekiel 47:8Et ait ad me: Aquæ istæ quæ egrediuntur ad tumulos sabuli orientalis, et descendunt ad plana deserti, intrabunt mare et exibunt: et sanabuntur aquæ.

Malachi 4:2Et orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiæ, et sanitas in pennis ejus: et egrediemini, et salietis sicut vituli de armento.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Apocalypsis 22:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Apocalypsis 22:1Apocalypsis 22Apocalypsis 22:3 →