Apocalypsis 22:20
dicit qui testimonium perhibet istorum. Etiam venio cito: amen. Veni, Domine Jesu.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
He which testifieth these things saith, Surely I come quickly. Amen. Even so, come, Lord Jesus.
In Context
Cross References
Song of Solomon 8:14Sponsa Fuge, dilecte mi, et assimilare capreæ, hinnuloque cervorum super montes aromatum.] + 8.14 Fuge, dilecte. Annuens Ecclesia, respondet: Quandiu vis, abesto: differ præsentiam tuam; ego spe longanimi quidquid præceperis, patiar vel faciam. Fuge, dilecte. Non optando loquitur, quis enim oportet eum, quem diligit, fugere? sed memor suæ conditionis, illius voluntati consentit. Fuge, dilecte. Quasi: Tu quidem, qui ex carne comprehensibilis factus es, ex divinitate tua intelligentiam nostri sensus excede, et in teipso nobis incomprehensibilis permane. Hoc clamat Ecclesia Domino spiritu prophetico, postquam mortem et resurrectionem Domini ascensionemque descripsit. Fugere nos dicitur, quando id quod reminisci volumus, non occurrit: quando id quod volumus, memoria non tenemus. Assimilare. Ita fuge, ut creberrime per gratiam compunctionis fidelium cordibus appareas; qui sunt montes aromatum, quia despectis omnibus cupiditatibus, et purgatis vitiis, amore cœlestium tenentur, et virtutum odore fragrant, et bonus odor Christi sunt.
John 21:25Sunt autem et alia multa quæ fecit Jesus: quæ si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere posse eos, qui scribendi sunt, libros. + 21.25 Nec ipsum arbitror mundum. AUG. Non spatio locorum, credendum est mundum capere non posse, etc., usque ad sicut alii tropi, hoc est locutionum modi. Nec ipsum. Non dicit spatio non posse capi, sed capacitate legentium, quamvis salva fide rerum plerumque verba videantur excedere fidem per hyperbolen.
2 Timothy 4:8In reliquo reposita est mihi corona justitiæ, quam reddet mihi Dominus in illa die, justus judex: non solum autem mihi, sed et iis, qui diligunt adventum ejus. Festina ad me venire cito. + 4.8 Reddet. Si enim fides gratia est, et vita æterna quasi merces est fidei; videtur quidem Deus vitam æternam tanquam debitum reddere cui debet fideli, quia promeruit illam per fidem; sed quia fides gratia est, et vita æterna est gratia, per gratiam ergo reddet. Justus judex. Utique justus retribuendo bona pro bonis, quia tamen prius misericors est retribuendo bona pro malis; ipsa justitia qua retribuuntur bona pro bonis non est sine misericordia.
2 Peter 3:12exspectantes, et properantes in adventum diei Domini, per quem cæli ardentes solventur, et elementa ignis ardore tabescent?
Revelation 1:18et vivus, et fui mortuus, et ecce sum vivens in sæcula sæculorum: et habeo claves mortis, et inferni. + 1.18 Sum vivens. Et ideo non terreamini, quia manifeste surrexi, nec amplius moriar. Et habeo. Et ideo non patiar vos tentari supra quam potestis ferre, quia habeo potestatem super diabolum et super membra ejus. Mortis et inferni. Diabolus est mors, quia causa est peccati, id est mortis; ministri ejus sunt infernus, in quibus habet locum.
Revelation 22:10Et dicit mihi: Ne signaveris verba prophetiæ libri hujus: tempus enim prope est.