The Bible Software
bible.software › Apocalypsis › Apocalypsis 22 › Apocalypsis 22:3

Apocalypsis 22:3

Et omne maledictum non erit amplius: sed sedes Dei et Agni in illa erunt, et servi ejus servient illi.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And there shall be no more curse: but the throne of God and of the Lamb shall be in it; and his servants shall serve him:

In Context

2In medio plateæ ejus, et ex utraque parte fluminis, lignum vitæ, afferens fructus duodecim per menses singulos, reddens fructum suum et folia ligni ad sanitatem gentium. + 22.2 Et ex utraque. Circa flumen, id est, in hac vita habemus lignum vitæ, id est corpus et sanguinem Christi, in quibus reficimur ultra flumen, id est, in futuro habebimus ipsum præsentem. Vel per circa flumen, accipiamus tempus ante baptismum, per ultra, illud quod fuit post baptismum, ut denotemus fideles et in veteri et in nova lege salvatos per Christum, quod significavit Moyses qui duxit filios Isræl usque ad flumen Jordanis, et Jesus filius Nave, qui de flumine Jordanis duxit eos in terram promissionis. Lignum vitæ. Quasi dicat: Ipse refectionem dat, ipse etiam dat eis qui pararent eos quibus ipse reddat. Fructus. Id est prophetas et apostolos in fidem Trinitatis per quatuor mundi partes fructificantes. Et folia ligni. Quasi dicat: Et quod Christus reddet fructum, hoc erit sic, quod apostoli, et post eos alii etiam spargent folia ipsius Christi.

4Et videbunt faciem ejus: et nomen ejus in frontibus eorum.

Read all of Apocalypsis 22

Cross References

Deuteronomy 27:26Maledictus qui non permanet in sermonibus legis hujus, nec eos opere perficit: et dicet omnis populus: Amen. + 27.26 Maledictus qui non permanet. Hæc sententia generaliter et præterita et præsentia et dicenda legis mandata complectitur, tanto gravior quanto generalior. Quis enim potest sine trangressione omnibus sermonibus legis permanere, cum et Paulus dicat: Quicunque ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt? Galat. 3. Nemo hanc maledictionem evadere potuit, nec legislator, nisi Christus, unde: Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum, etc.

Psalms 17:15Et misit sagittas suas, et dissipavit eos; fulgura multiplicavit, et conturbavit eos. + 17.15 Et misit. Ibid. Dominus intonuit, et Dominus misit: non enim transitus ad gentes semper erat certus neque rationabilis habitus. 1

Ezekiel 37:27Et erit tabernaculum meum in eis: et ero eis Deus, et ipsi erunt mihi populus.

Zechariah 14:11Et habitabunt in ea, et anathema non erit amplius, sed sedebit Jerusalem secura.

Matthew 25:41Tunc dicet et his qui a sinistris erunt: Discedite a me maledicti in ignem æternum, qui paratus est diabolo, et angelis ejus:

John 13:32Si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso: et continuo clarificabit eum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Apocalypsis 22:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Apocalypsis 22:2Apocalypsis 22Apocalypsis 22:4 →