Apocalypsis 22:9
et dixit mihi: Vide ne feceris: conservus enim tuus sum, et fratrum tuorum prophetarum, et eorum qui servant verba prophetiæ libri hujus: Deum adora. + 22.9 Et fratrum tuorum, etc. Non sunt a munere prophetiæ alieni putandi, qui habent gratiam interpretandi: ut Augustinus, Hieronymus, Ambrosius, Gregorius, etc.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
10Et dicit mihi: Ne signaveris verba prophetiæ libri hujus: tempus enim prope est.
Cross References
Exodus 34:14noli adorare deum alienum. Dominus zelotes nomen ejus; Deus est æmulator. + 34.14 Dominus zelotes. AUG., quæst. 158 in Exod. Dominus Deus enim zelans, etc., usque ad et perdit omnem qui fornicatur a se.
2 Kings 17:36sed Dominum Deum vestrum, qui eduxit vos de terra Ægypti in fortitudine magna et in brachio extento, ipsum timete, et illum adorate, et ipsi immolate.
Matthew 4:9et dixit ei: Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me. + 4.9 Hæc omnia tibi dabo. Hæc de arrogantia dicit: non quod totus mundus suus sit. A principio quod Dei erat ut sibi usurparet diabolus laboravit: unde ut in eis coleretur, idola invenit. In his tribus notantur gula, avaritia, superbia. RAB. Lucas avaritiam mediam ponit, ultimam superbiam, etc., usque ad in his tribus omnia genera tentationum comprehenduntur.
John 4:22Vos adoratis quod nescitis: nos adoramus quod scimus, quia salus ex Judæis est.
1 John 5:20Et scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum, et simus in vero Filio ejus. Hic est verus Deus, et vita æterna. + 5.20 Et scimus, etc. Nemo sine divina cognitione ad vitam æternam pervenire, nemo cognoscere sine gratia Dei potest, quia nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare et Patrem et Filium. Utrumque enim Filius revelat, qui carne visibilis apparens, Divinitatis arcana per Evangelium mundo patefecit.
Revelation 9:20Et ceteri homines, qui non sunt occisi in his plagis, neque pœnitentiam egerunt de operibus manuum suarum, ut non adorarent dæmonia, et simulacra aurea, et argentea, et ærea, et lapidea, et lignea, quæ neque videre possunt, neque audire, neque ambulare,