The Bible Software
bible.software › Apocalypsis › Apocalypsis 3 › Apocalypsis 3:10

Apocalypsis 3:10

quoniam servasti verbum patientiæ meæ, et ego servabo te ab hora tentationis, quæ ventura est in orbem universum tentare habitantes in terra. + 3.10 Servasti verbum patientiæ meæ. Præceptum de patientia quod in me ostendi, orans pro persecutoribus. Ab hora tentationis, vel generalis persecutionis in Christianos statim post Neronem futuræ, vel ultimo tempore Antichristi. Tentare habitantes in terra. Sicut in sequentibus sexto sæpius ordine, sic et hic in sexto angelo novissima designatur persecutio, in qua quidam Judæorum sunt decipiendi: quidam Eliæ monitis legem spiritualiter impleturi, hostem credunt victuri.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Because thou hast kept the word of my patience, I also will keep thee from the hour of temptation, which shall come upon all the world, to try them that dwell upon the earth.

In Context

9Ecce dabo de synagoga Satanæ, qui dicunt se Judæos esse, et non sunt, sed mentiuntur: ecce faciam illos ut veniant, et adorent ante pedes tuos: et scient quia ego dilexi te, + 3.9 Judæos. Hoc nomen perdiderunt dum de Christo dixerunt: Hunc nescimus Joan. 9.. Mentiuntur. Nituntur comprobare verbis et quibusdam simulationibus. Ecce faciam illos ut veniant. Parati imitari opera tua per similitudinem humilitatis tuæ. Scient. Extra positi non crediderunt Deum diligere Ecclesiam quam permittebat affligi, sed nunc faciet fidem dilectionis, id est certitudinem, ne succumbatis, quia venio ad remunerandum.

11Ecce venio cito: tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam. + 3.11 Ecce venio cito. Quasi dicat: Tentatio vero veniet, sed ne succumbatis, quia venio ad remunerandum.

Read all of Apocalypsis 3

Cross References

Isaiah 24:17Formido, et fovea, et laqueus super te, qui habitator es terræ. + 24.17 Formido et fovea. Possunt hæc tam ad tempora martyrum, etc., usque ad sic etiam fiet in tempore Antichristi.

Zechariah 13:9Et ducam tertiam partem per ignem, et uram eos sicut uritur argentum, et probabo eos sicut probatur aurum. Ipse vocabit nomen meum, et ego exaudiam eum. Dicam: Populus meus es: et ipse dicet: Dominus Deus meus.

Matthew 24:14Et prædicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus: et tunc veniet consummatio. + 24.14 Et prædicabitur. Quia noverat Dominus corda discipulorum de excidio et perditione suæ gentis contristanda, hæc solatio relevat ut scirent multo plures socios gaudii æterni de toto orbe colligendos. Adhuc tenete hoc signum, quod non instet dies Domini vel desolatio Jerusalem antequam apostoli toto orbe dispersi sint, præter duos Jacobos, qui primitus in Judæa interfecti sunt. Dispersi, inquam, ut si dolerent de perditione suæ gentis, solatium habeant plures socios de omni gente collectos.

Mark 14:9Amen dico vobis: Ubicumque prædicatum fuerit Evangelium istud in universo mundo, et quod fecit hæc, narrabitur in memoriam ejus. + 14.9 Amen dico vobis. BEDA. Nota in Christo notitiam futurorum, passuros post paucos dies præscit Evangelium suum toto orbe prædicandum. Notandum, quod sicut Maria toto orbe quo est Ecclesia diffusa gloriam meruit de pio obsequio, quod Domino devote exhibuit: sic et Judas qui ei detraxit, perfidiæ nota longe lateque infamatur. Sed Dominus bonum pia laude remunerat, futura impii contumelias tacet.

Romans 1:8Primum quidem gratias ago Deo meo per Jesum Christum pro omnibus vobis: quia fides vestra annuntiatur in universo mundo. + 1.8 Gratias ago. Gratias agere est sentire omnia a Deo data esse, et pro eo laudare corde, voce et opere. Deo meo. AUG., lib. de Ovibus. Non enim vox ista esse potest nisi sanctorum, quorum Deus dicitur, sicut Deus Abraham, Isaac, et Jacob. Cum enim omnium unus sit Deus per naturam, eorum tamen proprie per gratiam esse dicitur, qui merito fidei et justitiæ ejus cultores esse probantur. Pro omnibus vobis. Cum pro aliis, primum pro vobis, de quibus magna utilitas venit per Christum mediatorem, per quem vobis Deus dedit bona omnia. Quia fides. AMBR. Congaudet de bono incepto eorum, per quod charitatem erga illos ostendit, et hortatur ad profectum. Hæc autem omnia se agere dicit, quia multis proficit fides eorum.

Ephesians 6:13Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Apocalypsis 3:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Apocalypsis 3:9Apocalypsis 3Apocalypsis 3:11 →