Apocalypsis 3:11
Ecce venio cito: tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam. + 3.11 Ecce venio cito. Quasi dicat: Tentatio vero veniet, sed ne succumbatis, quia venio ad remunerandum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Behold, I come quickly: hold that fast which thou hast, that no man take thy crown.
In Context
Cross References
Zephaniah 1:14Juxta est dies Domini magnus: juxta est, et velox nimis. Vox diei Domini amara: tribulabitur ibi fortis.
Philippians 4:5Modestia vestra nota sit omnibus hominibus: Dominus prope est. + 4.5 Modestia. Id est rectus modus, ut in Domino sit omne gaudium, et hoc per vos addiscant alii. Vel modestia nota sit omnibus fidelibus et infidelibus, ut imitentur ne possint reprehendere. Dominus prope est, id est paratus dare quidquid opus est in spiritualibus vel temporalibus. De nulla re sitis solliciti et timidi. Sed petitiones de his quæ vultis impetrare.
2 Timothy 4:8In reliquo reposita est mihi corona justitiæ, quam reddet mihi Dominus in illa die, justus judex: non solum autem mihi, sed et iis, qui diligunt adventum ejus. Festina ad me venire cito. + 4.8 Reddet. Si enim fides gratia est, et vita æterna quasi merces est fidei; videtur quidem Deus vitam æternam tanquam debitum reddere cui debet fideli, quia promeruit illam per fidem; sed quia fides gratia est, et vita æterna est gratia, per gratiam ergo reddet. Justus judex. Utique justus retribuendo bona pro bonis, quia tamen prius misericors est retribuendo bona pro malis; ipsa justitia qua retribuuntur bona pro bonis non est sine misericordia.
James 5:9Nolite ingemiscere, fratres, in alterutrum, ut non judicemini. Ecce judex ante januam assistit.
Revelation 1:3Beatus qui legit, et audit verba prophetiæ hujus, et servat ea, quæ in ea scripta sunt: tempus enim prope est. + 1.3 Beatus. Christus dedit hæc mihi, beatus autem quia me acceperit. Beatus, quia hæc Apocalypsis est Jesu Christi, etc. Qui legit. Id est, narrat aliis quæ audivit: quia plures ab uno legente possunt audire; vel, audient, et in hoc notat auditores, quia plures. Illi soli beati qui audiunt ut mente recondant; et mente recondunt, ut opere compleant; et opere implent, ut vitam æternam possideant. Servat ea. Non enim auditores legis, sed factores justi sunt. Servat ea, qui fidem Christi et Ecclesiæ non violat, et timet minata, et quærit promissa. Vere beatus est iste, quia nec longa mora laboris, et præmia vicina.
Revelation 2:13Scio ubi habitas, ubi sedes est Satanæ: et tenes nomen meum, et non negasti fidem meam. Et in diebus illis Antipas testis meus fidelis, qui occisus est apud vos ubi Satanas habitat. + 2.13 Non negasti fidem meam. Tribulatio justis illuminatio est, contumacibus correptio, obstinatis excæcatio.