The Bible Software
bible.software › Apocalypsis › Apocalypsis 3 › Apocalypsis 3:12

Apocalypsis 3:12

Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei, et foras non egredietur amplius: et scribam super eum nomen Dei mei, et nomen civitatis Dei mei novæ Jerusalem, quæ descendit de cælo a Deo meo, et nomen meum novum. + 3.12 Columnam in templo. Firmum in se et sustentantem alios verbo et exemplo. Non egredietur. Cum sit Deo certus numerus suorum, si quis labitur, alius misericordia ejus subinducitur, sicut per superbiam Judæorum gentilitas subintravit. Filius junior, id est gentilium populus, exierat, sed morte vituli saginati, id est cruore Christi, reconciliatus non exibit amplius. Novæ. Ubi nihil vetustatis, sed plena visio pacis. De cœlo. De conformitate cœlestium creaturarum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Him that overcometh will I make a pillar in the temple of my God, and he shall go no more out: and I will write upon him the name of my God, and the name of the city of my God, which is new Jerusalem, which cometh down out of heaven from my God: and I will write upon him my new name.

In Context

11Ecce venio cito: tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam. + 3.11 Ecce venio cito. Quasi dicat: Tentatio vero veniet, sed ne succumbatis, quia venio ad remunerandum.

13Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis.

Read all of Apocalypsis 3

Cross References

1 Kings 7:21Et statuit duas columnas in porticu templi: cumque statuisset columnam dexteram, vocavit eam nomine Jachin: similiter erexit columnam secundam, et vocavit nomen ejus Booz.

Psalms 87:3Intret in conspectu tuo oratio mea, inclina aurem tuam ad precem meam. + 87.3 Intret in conspectu. ID. Virtus puræ orationis, quæ quasi quædam persona ad Deum intrat et mandatum peragit: quo caro pervenire nequit. 1

Jeremiah 1:18Ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam, et in columnam ferream, et in murum æreum, super omnem terram, regibus Juda, principibus ejus, et sacerdotibus, et populo terræ. + 1.18 Et in columnam. De qua Apostolus: Columna et firmamentum veritatis I Tim.. Et Petrus et Jacobus et Joannes qui putabantur esse columnæ Ecclesiæ, et Paulo et Barnabæ dederunt dextras communionis. Regibus Juda. ID. Si quando reges Juda, etc., usque ad in Domino speret ut vincat.

Mark 12:16At illi attulerunt ei. Et ait illis: Cujus est imago hæc, et inscriptio? Dicunt ei: Cæsaris.

Galatians 4:26Illa autem, quæ sursum est Jerusalem, libera est, quæ est mater nostra. + 4.26 Quæ sursum est. Superna est sanctorum civitas, licet in quisbusdam quos hic parit, adhuc peregrinetur. Sara sterilis significat quod natura humani generis peccato vitiata, et ideo damnata nihil veræ felicitatis in posterum merebatur. Isaac per repromissionem natus signat filios gratiæ: et quia hoc non per regenerationem, sed per generationem futurum erat, ideo tunc imperata est circumcisio, quando Saræ promissus est filius. Circumcisio enim significat naturam exuta vetustate novatam. Quod omnes filios et servos circumcidi jubet; ad omnes istam gratiam pertinere testatur. Quæ est mater. Quia singuli verbo et exemplo ejus instructi ex charitate serviunt.

Hebrews 12:22Sed accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis, Jerusalem cælestem, et multorum millium angelorum frequentiam, + 12.22 Sed accessistis. Ex superioribus ista pendent, ubi dicit ad quæ accesserint post remotionem illorum, et non ponit contraria eorum quæ ex opposito intelliguntur, sicut supra assignatum est, sed primum quod ex eis sequitur, ut per hoc magis suadeat tenendam esse gratiam. Ad Sion. Id est, ad eos qui in alto speculantur Deum, quod speculari est magnum præmium. Et civitatem Dei. Hoc dicit, quia Deus in eis habitat quando eos justificat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Apocalypsis 3:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Apocalypsis 3:11Apocalypsis 3Apocalypsis 3:13 →