The Bible Software
bible.software › Apocalypsis › Apocalypsis 3 › Apocalypsis 3:14

Apocalypsis 3:14

Et angelo Laodiciæ ecclesiæ scribe: Hæc dicit: Amen, testis fidelis et verus, qui est principium creaturæ Dei. + 3.14 Testis, eorum quæ audivit a Patre intrepidus. Vel, cui fides est adhibenda in omnibus. Vel, testis operum nostrorum apud Patrem. Et verus. Veritas est, quia per eum promissa Patris complentur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And unto the angel of the church of the Laodiceans write; These things saith the Amen, the faithful and true witness, the beginning of the creation of God;

In Context

13Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis.

15Scio opera tua: quia neque frigidus es, neque calidus: utinam frigidus esses, aut calidus: + 3.15 Neque frigidus es, neque calidus, quia neque omnino fidem ignoras, neque aperte negas acceptam. Utinam frigidus. Non optat eum frigidum simpliciter, sed talem de quo major spes habeatur.

Read all of Apocalypsis 3

Cross References

Proverbs 8:22[Dominus possedit me in initio viarum suarum antequam quidquam faceret a principio. + 8.22 Dominus possedit me. Hucusque locutus est parabolice ad Filium, nunc vero quia mentionem fecerat de sapientia, et non dixerat quæ esset, et quantæ dignitatis, quasi incidenter ostendit et commendat eam secundum utramque naturam, scilicet divinam et humanam, dicit Dominus, etc. Viæ Domini sunt opera, etc., usque ad caro enim ejus propter opera, divinitas ante opera.

Isaiah 65:16in quo qui benedictus est super terram benedicetur in Deo, amen, et qui jurat in terra jurabit in Deo, amen: quia oblivioni traditæ sunt angustiæ priores, et quia absconditæ sunt ab oculis meis. + 65.16 Quia oblivioni. HIER. Ut non idolorum meminerint, etc., usque ad Forsitan et in futuro pristinæ conversationis memoria omnino delebitur.

2 Corinthians 1:20Quotquot enim promissiones Dei sunt, in illo Est: ideo et per ipsum Amen Deo ad gloriam nostram. + 1.20 Ad gloriam nostram. Quia per hoc probamur vera prædicare. Nostram dico, non enim tantum nobis tribuo, sed Deo, quia qui confirmat est Deus.

Colossians 1:18Et ipse est caput corporis Ecclesiæ, qui est principium, primogenitus ex mortuis: ut sit in omnibus ipse primatum tenens: + 1.18 Caput corporis Ecclesiæ. Quia ita se habet ad Ecclesiam, sicut caput ad corpus. Et cum Ecclesia ab Abel cœpit, quomodo caput eorum? Bene, quia est principium Ecclesiæ, id est fundator. Qui est principium. Ecclesiæ secundum divinitatem, id est fundator Ecclesiæ, quia omnes justos, qui ab Abel usque ad ultimum justum generantur virtute divinitatis et misericordiæ suæ dono illuminavit. Secundum humanitatem etiam potest dici principium Ecclesiæ, quia super fidem humanitatis ejus fundata est. Et bene ipse est caput et principium, et rector, et fundator, quia ipse est primogenitus, etc. Primogenitus, etc. Sicut natus est ante omnia de Deo, ut omnia crearet, sic homo primus resurgit, ut restauret, ut semper sit primus et princeps.

Colossians 4:16Et cum lecta fuerit apud vos epistola hæc, facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur: et eam, quæ Laodicensium est, vos legatis. + 4.16 Facite ut et in, etc. Ex hoc loco intelligimus, quod generales sunt instructiones Apostoli, et ad omnium hominum profectum scriptæ sunt epistolæ.

Revelation 1:11dicentis: Quod vides, scribe in libro: et mitte septem ecclesiis, quæ sunt in Asia, Epheso, et Smyrnæ, et Pergamo, et Thyatiræ, et Sardis, et Philadelphiæ, et Laodiciæ. + 1.11 Quod vides, scribe. Communis admonitio fit Joanni, quæ monuit communiter mittere ecclesiæ Asiæ, per quas intelligendæ sunt omnes aliæ Ecclesiæ. Hæc communis admonitio fit usque ibi: Et Angelo Ephesi, etc. Sive simul et uno intuitu, sive per tempora diversa hanc visionem vidit Joannes, angelus utrumlibet ei conferre potuit. Epheso. Ephesas voluntas mea interpretatur, vel lapsus profundus, vel consilium.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Apocalypsis 3:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Apocalypsis 3:13Apocalypsis 3Apocalypsis 3:15 →