Apocalypsis 3:15
Scio opera tua: quia neque frigidus es, neque calidus: utinam frigidus esses, aut calidus: + 3.15 Neque frigidus es, neque calidus, quia neque omnino fidem ignoras, neque aperte negas acceptam. Utinam frigidus. Non optat eum frigidum simpliciter, sed talem de quo major spes habeatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
I know thy works, that thou art neither cold nor hot: I would thou wert cold or hot.
In Context
Cross References
Joshua 24:15Sin autem malum vobis videtur ut Domino serviatis, optio vobis datur: eligite hodie quod placet, cui servire potissimum debeatis: utrum diis, quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia, an diis Amorrhæorum, in quorum terra habitatis: ego autem et domus mea serviemus Domino.
Hosea 7:8Ephraim in populis ipse commiscebatur; Ephraim factus est subcinericius panis, qui non reversatur.
Zephaniah 1:5et eos qui adorant super tecta militiam cæli, et adorant et jurant in Domino, et jurant in Melchom;
Matthew 10:37Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus: et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus. + 10.37 Qui amat patrem. Post Deum amandi sunt, sed si utrumque non potest servari, odium in suos, pietas est in Deum.
Luke 14:27Et qui non bajulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discipulus. + 14.27 Et qui non bajulat. Crux duobus modis bajulatur: cum vel per abstinentiam caro afficitur, vel per compassionem proximi affligitur animus. Et venit post me. Aliquis enim carnem lacerat pro inani gloria, vel proximo carnaliter compatitur ut culpæ faveat, hic crucem ferre videtur, sed Deum non sequitur.