Apocalypsis 3:16
sed quia tepidus es, et nec frigidus, nec calidus, incipiam te evomere ex ore meo: + 3.16 Incipiam te evomere. Rem mirabilem dicturus, quod tepidi excommunicandi essent, quia ab hominibus boni credebantur, dicit se veracem in omnibus, ut in hoc sibi credatur, et si illi resipiscere voluerint, promittit conservationem, quia dedit primam fidem. Ex ore meo. De ore evomitur qui in deteriora præcipitatur vel qui impœnitens moritur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
So then because thou art lukewarm, and neither cold nor hot, I will spue thee out of my mouth.
In Context
Cross References
Jeremiah 15:1Et dixit Dominus ad me: [Si steterit Moyses et Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum: ejice illos a facie mea, et egrediantur. + 15.1 Et dixit Dominus. GREG., Moral., lib. 9, c. 12. Omissis tot patribus, soli Moyses et Samuel ad medium deducuntur, etc., usque ad alter ex principatu ejicitur, et ait: Absit a me hoc peccatum, quia cessem orare pro vobis I Reg. 12..
Revelation 2:5Memor esto itaque unde excideris: et age pœnitentiam, et prima opera fac: sin autem, venio tibi, et movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi pœnitentiam egeris. + 2.5 Movebo candelabrum. Auferam virtutes et dona Spiritus sancti, per quæ sunt constituta candelabra.