Apocalypsis 3:18
Suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum, ut locuples fias, et vestimentis albis induaris, et non appareat confusio nuditatis tuæ, et collyrio inunge oculos tuos ut videas. + 3.18 Suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum. Quia talia opera non perducent ad salutem. Non appareat confusio. Melius est hic erubescere coram paucis, quam in futuro coram omnibus. Collyrio. Oculi, ut videamus, inunguntur, cum ad cognoscendum veri luminis claritatem, intellectus nostri aciem medicamine bonæ operationis adjuvamus. Præceptum Domini illuminans oculos Psal. 18.. Vel inunge dono Spiritus sancti mentem quam terrena concluserant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
19Ego quos amo, arguo, et castigo. Æmulare ergo, et pœnitentiam age.
Cross References
Psalms 16:7Mirifica misericordias tuas, qui salvos facis sperantes in te. + 16.7 Mirifica. AUG. Mira, sunt quæ nova sunt: hæc sunt quæ in carne cessit mirantibus Judæis. 1
Proverbs 1:25despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis.
Proverbs 19:20Audi consilium, et suscipe disciplinam, ut sis sapiens in novissimis tuis.
Ecclesiastes 8:2Ego os regis observo, et præcepta juramenti Dei. + 8.2 Ego os regis observo. HIER. Videtur quidem præcipere juxta Apostolum, etc., usque ad hujus voluntati parendum.
Isaiah 55:1[Omnes sitientes, venite ad aquas, et qui non habetis argentum, properate, emite, et comedite: venite, emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac. + 55.1 Omnes sitientes, venite. HIER. Quia vas fictum contra Ecclesiam dixerat conterendum, et omnem linguam armatam contra scientiam Dei superandam, provocat credentes ad fluvium Dei, qui repletus est aquis. Comedite. Audiendo, loquendo, legendo, meditando, operando, corde retinendo. Divina siquidem Scriptura, et potus est, aperta: et cibus, occulta. Ipsa etiam et aqua est et panis qui de cœlo descendit. Quare appenditis argentum. Pensatis sacra eloquia, sed non refectionem. Qui solam speciem litteræ custoditis, de spirituali intelligentia pinguedinem internæ refectionis amittitis.