Apocalypsis 3:20
Ecce sto ad ostium, et pulso: si quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi januam, intrabo ad illum, et cœnabo cum illo, et ipse mecum. + 3.20 Ecce ego sto ad ostium et pulso. Si quis audierit, etc. Exspecto, vel inspiro, vel per prædicatores voco.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
19Ego quos amo, arguo, et castigo. Æmulare ergo, et pœnitentiam age.
Cross References
Song of Solomon 5:2Sponsa Ego dormio, et cor meum vigilat. Vox dilecti mei pulsantis: Sponsus Aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea, quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium. + 5.2 Ego dormio. Ecclesia gentilium multipliciter commendata ne secura prædicationem dimittat, et soli contemplationi intendat, injungitur ei de aliorum confirmatione. Et hic agit de illa successione Ecclesiæ, quæ est in hoc præsenti sæculo, ab illo scilicet tempore, quo plenitudo gentium intraverat usque ad finem mundi, quando Judæi intrabunt; et hic non, videtur mitti ad omnimodos infideles, sed potius ad eos exhortandos, qui sunt tepidi in Ecclesia, et dicit itaque ipsa Ecclesia: Ego dormio. Aperi mihi, soror mea, etc. Surge ab otio et quiete contemplationis, et aperi corda, ut remotis vitiorum obstaculis lucem veritatis perspicue admittant. De sanguine meo, soror mea; accessu meo, proxima mea; de spiritu meo, columba mea; de sermone meo quam plenius ex otio didicisti, perfecta mea. Caput meum. Id est fides mea, et amor mei in cordibus eorum excæcatis amore terrenorum refrixit, et quasi prorsus defecit. Cincinni mei. Id est amor proximorum, qui sunt mei capilli capiti adhærentes: sunt pleni guttis noctium, id est, patiuntur grave frigus persecutionis tenebrosorum, id est eorum qui et erga me sunt infideles, et proximos persequuntur; et causa horum corrigendorum oportet te dulcedinem contemplationis interpolare interponere.
Luke 12:36et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis: ut, cum venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei. + 12.36 Exspectantibus. Sive vitatis mala sive facitis bona, nihil mundamini, sed solum adventum Redemptoris exspectetis. Quando revertatur. Ad nuptias Dominus ivit, cum post resurrectionem novus homo angelorum multitudinem sibi copulavit: a quibus revertitur, cum nobis per judicium manifestatur. Unde et bene de exspectantibus subdit: Ut cum venerit, confestim aperiant ei. Non vult aperire judici pulsanti, qui timens videre iratum quem contempsit, de corpore exire metuit. Aperit qui judicem lætus et securus sustinet, et de propinqua morte gaudet, unde subditur: Beati servi illi, quos cum venerit, etc.
John 14:21Qui habet mandata mea, et servat ea: ille est qui diligit me. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo: et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. + 14.21 Qui habet, etc. Non solum vos apostoli vivetis et cognoscetis, sed et quicunque habet in memoria et servat in vita. Vel, habet faciendo, servat perseverando. Vel qui habet in sermonibus servat in moribus. Vel, habet audiendo, servat faciendo. Et ego diligam eum. Ad hoc diligam, ut manifestem, quia et nunc diligit, sed non ad hoc, sed potius ut credamus et mandata servemus, ut mereamur quod post capiamus. Et manifestabo ei. Qui habet meum mandatum, ille me cognoscit, et hoc est ibi: Manifestabo ei meipsum. Sed præmittit causam mandati, quia diligit me, et qui me diligit, Pater meus diliget eum, et quia Pater, tunc ego diligam eum, et inde est manifestatio.