The Bible Software
bible.software › Apocalypsis › Apocalypsis 3 › Apocalypsis 3:4

Apocalypsis 3:4

Sed habes pauca nomina in Sardis qui non inquinaverunt vestimenta sua: et ambulabunt mecum in albis, quia digni sunt. + 3.4 Non inquinaverunt vestimenta sua. Vestes immortalitatis et innocentiæ, quas acceperunt in baptismo, vel, sua bona opera.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Thou hast a few names even in Sardis which have not defiled their garments; and they shall walk with me in white: for they are worthy.

In Context

3In mente ergo habe qualiter acceperis, et audieris, et serva, et pœnitentiam age. Si ergo non vigilaveris, veniam ad te tamquam fur et nescies qua hora veniam ad te. + 3.3 In mente ergo habe. Id est, recordare qualiter fidem Christi in baptismate perceperis: ubi promisisti renuntiaturum te diabolo et omnibus pompis ejus. Recordare etiam quod a doctoribus fidei Christianæ qualiter te vivere oportet audivisti: et serva quod audisti, et pœnitentiam age, eo quod a bonis operibus tandiu torpuisti. Audieris a sanctis Patribus, quia, qui in uno offendit, omnium reus est; unde, charitatem autem non habeam, nihil sum Jac. 2..

5Qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis, et non delebo nomen ejus de libro vitæ, et confitebor nomen ejus coram Patre meo, et coram angelis ejus. + 3.5 Non delebo. Delet reprobos, secundum illud: Induravit Dominus cor Pharaonis Exod. 10.. De libro vitæ. Liber vitæ præscientia Dei est, in qua omnia continentur. Confitebor nomen ejus, dicens: Venite, benedicti Patris mei Matth. 25.. Vel hic, Dedistis mihi manducare et bibere.

Read all of Apocalypsis 3

Cross References

1 Kings 19:18Et derelinquam mihi in Israël septem millia virorum, quorum genua non sunt incurvata ante Baal, et omne os quod non adoravit eum osculans manus.

Psalms 68:14Ego vero orationem meam ad te, Domine; tempus beneplaciti, Deus. In multitudine misericordiæ tuæ, exaudi me in veritate salutis tuæ. + 68.14 Ego vero. CAS. Prædictis malis opposita est oratio pro parte sua, ut discamus non rixas, sed orationes opponere jurgiis. Tempus beneplaciti. AUG. Ideo nunc est tempus beneplaciti et reconciliationis per incarnationem, per sanguinem, per mortem; deinde quomodo hoc tempus provenerit, exponit: In multitudine misericordiæ. In veritate. Præmisit de misericordia, nunc subjungit de veritate, quia universæ viæ misericordia et veritas misericordia, dimittendo peccata; veritas, reddendo promissa. 1

Isaiah 1:9Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus, et quasi Gomorrha similes essemus. + 1.9 Nisi Dominus. ID. Hoc ex persona Prophetæ, etc, usque ad sic Omnipotens, Filius Omnipotentis est.

Isaiah 59:6Telæ eorum non erunt in vestimentum, neque operientur operibus suis; opera eorum opera inutilia, et opus iniquitatis in manibus eorum.

Isaiah 61:10Gaudens gaudebo in Domino, et exsultabit anima mea in Deo meo, quia induit me vestimentis salutis, et indumento justitiæ circumdedit me, quasi sponsum decoratum corona, et quasi sponsam ornatam monilibus suis. + 61.10 Gaudens gaudebo in Domino, non in mundo. Vestimentis salutis: virtutibus, ipsi Christo, etc., usque ad tamen una in capite et in membris est Ecclesia. Et quasi sponsam. Alterius comparationis ponit exempla, quorum prius ad sponsum, sequens refertur ad sponsam.

Zechariah 3:3Et Jesus erat indutus vestibus sordidis, et stabat ante faciem angeli.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Apocalypsis 3:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Apocalypsis 3:3Apocalypsis 3Apocalypsis 3:5 →