Apocalypsis 3:8
Scio opera tua. Ecce dedi coram te ostium apertum, quod nemo potest claudere: quia modicam habes virtutem, et servasti verbum meum, et non negasti nomen meum. + 3.8 Ecce dedi coram te. Merito dedi, quia aperte non poteras habere per te, quia modicam habes virtutem. Ostium. Per ostium, quod dicitur ab obstando, intelliguntur corda hominum prius dura. Vel intelligere potes Scripturas obscuras. Vel Christum, qui est verum ostium ad vitam, unde discipuli prohibiti loqui et cæsi dixerunt: Non possumus quæ vidimus non loqui Act. 4..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Daniel 11:34Cumque corruerint, sublevabuntur auxilio parvulo: et applicabuntur eis plurimi fraudulenter.
Luke 12:9qui autem negaverit me coram hominibus, negabitur coram angelis Dei.
John 15:20Mementote sermonis mei, quem ego dixi vobis: non est servus major domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt. + 15.20 Sermonis mei. Hoc scilicet: Non est. Et illius superioris: Scitote, quia me priorem vobis odio habuit. Et subdit causam: Non est servus major, etc. Quia exemplo sui (quo aliud melius non est) monuit ad ferenda odia mundi, subdit quare debeant, eum in hoc imitari, quia ipse Dominus, illi servi.
Acts 3:13Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, Deus patrum nostrorum glorificavit filium suum Jesum, quem vos quidem tradidistis, et negastis ante faciem Pilati, judicante illo dimitti. + 3.13 Deus Abraham, etc. RAB. Tres memorantur nullo impio intercedente, vel propter principatum justitiæ, vel, etc., usque ad quod etiam in spiritali generatione similiter observatur.
1 Corinthians 16:9Ostium enim mihi apertum est magnum, et evidens: et adversarii multi.
2 Corinthians 12:8Propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a me: