Apocalypsis 4:11
Dignus es Domine Deus noster accipere gloriam, et honorem, et virtutem: quia tu creasti omnia, et propter voluntatem tuam erant, et creata sunt. + 4.11 Creasti omnia. Ideo omnia ad te referenda, quia omnia a te habent initium. Invisibilia etiam vel angelos et animas, ut spirituales esse dicit, cum de impiis facit pios spiritualiter creatos. Propter voluntatem tuam. Et non de subito. Et quod factum est, in ipso vita erat Joan. 1.. Erant. In mente, priusquam formarentur in opere. Creata sunt. Visibiliter exsistendo. Omnia ergo fuerunt ab æterno secundum quod erant in mente divina, sed esse incœperunt in tempore per creationem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 1:1In principio creavit Deus cælum et terram. + 1.1 In principio creavit, etc. Non dicit: In principio dicit Deus, Fiat cœlum et terra. Sed dixit: Fiat lux, et facta est lux, quoniam universaliter nomine cœli et terræ comprehendendum erat quidquid fecit Deus, deinde per partes explicandum quomodo fecit. Unde sequitur: Dixit Deus, Fiat, id est, per verbum suum fecit. Vel quia cum primum fiebat informis materia spiritualis, vel corporalis, non erat dicendum: Dixit Deus, Fiat; incongruum enim erat a Deo dici, fiat, quia formam verbi non imitatur imperfectio, nisi cum generis sui conversione ad creatorem sit perfecta creatura; ut cum dicitur: Dixit Deus, Fiat, intelligamus eum ad se imperfectionem creaturæ revocare. Cum ergo dicitur: In principio fecit Deus cœlum et terram, commemoratio Filii fit, quia principium est; sed cum dicitur: Dixit Deus, Fiat, commemoratur quia Verbum est. Per principium notat exordium creaturæ existentis ab illo; per Verbum, perfectionem creaturæ ab illo ad ipsum revocatæ, ut formetur imitando formam Verbi incommutabilem. Non enim habet vitam informem Verbum Dei, cui est idem esse quod vivere; imo idem vivere quod beate vivere. Creatura vero spiritualis habet informem vitam, cui non est hoc esse quod vivere; nec vivere quod beate vivere: quia, aversa a sapientia Dei, stulte et misere vivit. In principio, etc. BEDA, Hexæm. lib. 1, tom. 2, col. 13a. Creationem mundi insinuans Scriptura, primo verbo æternitatem et omnipotentiam Dei ostendit: quem enim in principio temporum mundum creasse perhibet, eumdem ante tempora æternaliter significat exstitisse. Et quem in conditionis initio cœlum et terram creasse narrat, tanta celeritate operationis omnipotentem esse declarat, cui voluisse, facere est. Bene ergo dicitur: In principio creavit, etc. Utrumque scilicet, simul, quamvis utrumque simul ab homine non dicatur. Unde propheta terram in initio factam ostendit dicens, Psal. 101: Initio tu, Domine, terram fundasti, etc. In principio, etc. Cœlum non visibile firmamentum, sed empyreum, id est, igneum vel intellectuale, quod non ab ardore, sed a splendore dicitur, quod statim repletum est angelis. Unde in Job 38: Ubi eras cum me laudarent astra matutina, etc. Et nota tria hic commemorari elementa. Nomine cœli, ærem intelligimus. Nomine terræ, ipsam et ignem qui in ea latet. Quarti, id est, aquæ in sequentibus fit mentio. ALCUIN. in Gen. tom. 1 In principio. Filio, quo humanato patuit qui essent cœlestes, qui terreni. Cœlum, creatura spiritualis, ab exordio perfecta et beata. Terra, corporalis materies adhuc imperfecta. Cœlum, informem materiam spiritualis vitæ, sicut in se potest existere non conversa ad Creatorem in quo formatur. Terram, corporalem, sine omni qualitate quæ apparet in materia formata. BEDA in Gen., tom. 2, col. 191 Scriptura ait: Qui fecisti mundum de materia informi Sap. 11. Materia facta est de nihilo. Species mundi de materia informi. Proinde duas res fecit Deus ante omne tempus, angelicam creaturam et materiam informem. Quamvis enim Salomon dicat: Qui vivit in æternum, creavit omnia simul Eccli. 18, secundum originem tamen informis materies antecedit formatam speciem. Itaque mundum, et angelos, et animam de nihilo fecit Deus: hominem et creaturas cæteras de aliquo. Ibid., col. 192 Septem sunt cœli, quorum hæc sunt nomina, ær, æther, olympus, spatium vel igneum, firmamentum, cœlum angelorum, et Trinitatis. Hieronymus autem dicit cœlum Trinitatis primum, secundum angelorum, tertium firmamentum. Mystice. In principio creavit Deus cœlum. Eos scilicet qui cœlestis imaginem portaverunt. Et terram, id est eos qui postea superbiendo, terram, id est terreni hominis imaginem, portantes, se recerunt deformes. Terra autem erat inanis, quia deposuerat formam bonam. Et vacua, boni operis fructu. Et tenebræ erant, veri scilicet luminis privatio; super faciem abyssi, corda scilicet superborum.
Deuteronomy 32:4[Dei perfecta sunt opera, et omnes viæ ejus judicia: Deus fidelis, et absque ulla iniquitate, justus et rectus.
1 Chronicles 16:28Afferte Domino, familiæ populorum: afferte Domino gloriam et imperium.
Job 36:3Repetam scientiam meam a principio, et operatorem meum probabo justum.
Psalms 29:1Psalmus cantici, in dedicatione domus David. + 29.1 Psalmus cantici in dedic. AUG. Supra de consummatione tabernaculi tempore belli: hic autem est psalmus lætitiæ, quia domus dedicatur, id est, confirmatur, quæ in æterna pace manebit: corpore innovato non tantum Christi, sed etiam totius Ecclesiæ. Totus Christus loquitur in hoc psalmo, quia quædam capiti, quædam corpori, quædam utrique conveniunt. ID. Psalmus breviter de passione et resurrectione: ut passio non terreat quos spes resurrectionis lætificat. Domus David. CASS. Totus Christus sponsus, etc., usque ad secundum statum futurum quando in ea quiescitur. CASS. Primo agit de dedicatione sua: et jubet sanctos idem sperantes laudes dicere. 1
Psalms 96:7Confundantur omnes qui adorant sculptilia, et qui gloriantur in simulacris suis. Adorate eum omnes angeli ejus. + 96.7 Confundantur. Hoc jam factum est. AUG. Cessat enim jam idololatria. Et erubescant qui adorant lapides, quia mortui. 1