Apocalypsis 4:3
Et qui sedebat similis erat aspectui lapidis jaspidis, et sardinis: et iris erat in circuitu sedis similis visioni smaragdinæ. + 4.3 Qui sedebat. Ubi tantum boni sunt, non est opus judicare, id est discernere; ubi boni et mali, ibi discretione opus est. Similis erat aspectui. Prius incognitus per carnem mundo apparuit, confringens inimicos, robur suis tribuens. Jaspidis et sardinis. Per colorem duorum lapidum, notat Deum et hominem. Smaragdinæ. Per colorem viridem smaragdi, qui color est aquaticus, baptismus intelligitur. Per ruborem ejusdem, dona Spiritus sancti in baptismo accepta, per quæ comburuntur peccata.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 24:10et viderunt Deum Israël: et sub pedibus ejus quasi opus lapidis sapphirini, et quasi cælum, cum serenum est. + 24.10 Sub pedibus. Deus non loco continetur, nec situ corporis membra ponit, sicut est nostri corporis sedere, et jacere, stare, et hujusmodi, quæ tantum corporis sunt. Deus autem spiritus est. Quod ergo se ostendit specie corporali, vel signis corporaliter expressis, non substantia ejus apparet, quæ est quod ipse est, sed assumptio formarum visibilium ejus omni potentiæ subjacet.
Exodus 39:11In secundo, carbunculus, sapphirus, et jaspis.
Ezekiel 1:26Et super firmamentum quod erat imminens capiti eorum, quasi aspectus lapidis sapphiri similitudo throni: et super similitudinem throni similitudo quasi aspectus hominis desuper.
Ezekiel 28:13In deliciis paradisi Dei fuisti: omnis lapis pretiosus operimentum tuum, sardius, topazius, et jaspis, chrysolithus, et onyx, et beryllus, sapphirus, et carbunculus, et smaragdus: aurum, opus decoris tui: et foramina tua, in die qua conditus es, præparata sunt.
Revelation 21:11habentem claritatem Dei: et lumen ejus simile lapidi pretioso tamquam lapidi jaspidis, sicut crystallum. + 21.11 Lumen. Ipsa Jerusalem cœlestis lucens pro modo suo, est similis Christo, qui fuit in proposito firmus, et lucens in virtutibus. Jaspidis. Durus est lapis hic, et viridis: sic Ecclesia nitet fide, et in ea firmata est.